Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
9 II. Nr. 301. Decretum beatificationis martyrum Cassoviensium. DECRETUM. STRIGONIEN. SEU CASSOVIEN. BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII VENERABILIUM SERVORUM DEI MARCI CRISINI CANONICI STRIGONIENSIS STEPHANI P0NGRÁCZ MELCHIORIS GRODECZ SACERDOTUM E SOCIETATE IESU. Super dubio „An constet de maidyrio eiusque causa, itemque de signis seu miraculis martyrium ipsum illustrantibus in casu et ad effectum de quo agitur.“ Effusus diu lateque Christi martyrum sanguis tam illustrem Ecclesiae historiam comparavit, ut huic aemulae caelestis Hierusalem commode possint verba regii vatis aptari: „Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei.“ Dum vero, ut habet Augustinus, „sanguine martyrum suorum Ecclesiae corpus ornatur“, (Serm. 41 de Pass. Dom.) recordatio illa invictae fortitudinis atque constantiae ad fidem roborandam, ad fovendam pietatem mire conducit, excitatque memoriam Paulinae sententiae: „non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.“ Eorum ingenti numero, unde admirabilis huiusmodi historia coalescit, tres hodie adiiciuntur, Cassoviae ab haereticis in odium religionis perempti anno MDCXIX. Sunt autem hi Marcus Crisinus canonicus Strigoniensis, Stephanus Pongraczius et Melchior Grodeczius, ambo sacerdotes e Societate Iesu. Marcus Crisinus, Romae olim Collegii Germanici alumnus, deinde in Graecensi Academia philosophiae doctor, vitae modestia, gravitate morum et studio religionis eluxit. Is, quum aliquot annos Strigoniensi Seminario magna eruditionis et virtutis laude praefuisset, in Canonicorum eius loci collegium adscitus est. Inde dimissus, ut Seminarii Hungarici curam susciperet, quum in id negotii diligentissime incumberet, nac- tus est occasionem martyrii ex Germanico bello ab haereticis excitato saeculo XVII, atque adeo ex Bohemica illa perduellione anni MDCXVIII, quae brevi Moraviam Lusa- tiam, Silesiam, Hungáriám, ipsamque Aus- triam in perfidiae societatem traxit. Ineunte mense SeptembrianniMDCXVIll, quum percrebuisset rumor imminere Cassoviae copias haereticorum, horumque excitata factio in seditionem erumperet, divexans 2