Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

XIX Nr. 4094. Iubilaeum quinquagena­rium dogma­tis Immacu­latae Concep­tionis B. M. V. URBIS ET ORBIS. Adventante anno quinquagesimo ab auspicatissima die 8 Decembris anni 1854, qua in maximo templo Vaticano de Immacu­lata Conceptione Beatae Mariae Virginis dogmatica definitio a S. M. Pio Papa IX solemniter pronunciata fuit, ut buiusce iubilaei cursus in gloriam divini nominis, in eiusdem Deiparae Virginis honorem atque in fidei et pietatis incrementum verteret, Leo papa XIII nuper vita functus et felicis recordationis, Commissionem ex quibusdam Emmis Patribus Cardinalibus compositam instituit, quae Fidelium cuiusque ordinis et coetus studia et opera ad hunc specialem finem dirigendo et provehendo prospiceret. Nunc vero haec Sacrorum Purpuratorum Commissio sub novis faustisque auspiciis Sanctae Matris Ecclesiae coelesti Sponso et Capiti perenniter iunctae et post brevem viduitatis luctum altero visibili sponso et capite iucunde decoratae cummunia com­plurium Pastorum et Fidelium vota humi- lesque preces Apostolicae Sedi reverenter porrexit. Quas a subscripto Sacrae Rituum Congregationis Secretario relatas, Sanctis­simus Dominus Noster Pius Papa X. pro eo, quo erga Deiparam Virginem studio et amore flagrat, benignissime excipiens indulsit, ut decurrente anno a proximo die festo Imma­culatae Conceptionis B. M. V. computando, die octava cuiusque mensis, vel iustis de causis, Dominica eam immediate sequenti in Ecclesiis aut Oratoriis, ubi approbante loci Ordinario, quaedam exercitia pietatis fiant in honorem B. Mariae Virginis Imma­culatae praeparatoria quinquagenariis solem- niis enunciatae dogmaticae definitionis, unica Missa votiva sive cum cantu, sive lecta, de ipsius Sanctissimae Virginis Imma­culata Conceptione celebrari valeat cum iisdem privilegiis quae competunt Missae votivae solemni pro re gravi et publica Ecclesiae causa, iuxta decretum n. 3922 De missis votivis 30 Iunii 1896 § II, quaeque concessa fuerunt Missae votivae de S. Corde lesu pro prima feria sexta uniuscuiusque mensis ad normam Decreti n. 3712 Urbis et Orbis 28 Iunii 1889 et subsequendum declarationum: ita ut huius- modi Missa dicatur cum Gloria et Credo et unica Oratione, et dummodo non occurrat festum duplex primae classis aut Dominica item primae classis, aliquod festum eiusdem B. Mariae Virginis, Feria, Vigilia aut Octava ex privilegiatis: in quibus solummodo com­memoratio fieri poterit per Orationem Missae votivae post Orationem Missae de die, sub unica conclusione. Insuper eadem Sanctitas Sua supplici postulationi plene cumulateque satisfaciens 29

Next

/
Oldalképek
Tartalom