Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

176 Nr. 4095. Utrum in fa­cultate di­spensandi ab impedimentis matrimoniali­bus „in arti­culo mortis“ facultas com­prehendatur prolem legi- timandi. hoc etiam liberaliter concessit, ut in praefatis Ecclesiis aut Oratoriis, praeter memoratam Missam votivam qualibet die octava mensis vel Dominica proxime sequenti indultam, ceteris Missis tunc addi possit commemo­ratio Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virginis ad instar Festi duplicis simplificati, servatis tamen in omnibus Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscum­que. — Die 14 Augusti 1903. — Marius Card. Mocenni, f D. Panici Archiep. Laodicen., S. R. C. Secretarius. Fer. VI, 8 Julii 1903. Supremae Congregationi S. Officii pro­positum fuit enodandum sequens dubium: Utrum per literas die 20 Februarii 1888, quibus locorum Ordinariis facultas conceditur dispensandi aegrotos in gravissi­mo mortis periculo constitutos super impe­dimentis matrimonium iure ecclesiastico dirimentibus, firmis conditionibus et excep­tionibus in iisdem literis expressis, ac per posteriores literas diei 1 Martii 1889, quibus declaratur huiusmodi facultatem parochis subdelegari posse, intelligatur concessa etiam facultas declarandi ac nunciandi legitimam prolem spuriam, forsitan a concubinariis, vigore dictae facultatis dispensandis suscep­tam, prout a S. Sede in singulis casibus particularibus dispensationum matrimoniali­um concedi solet; — an contra pro suscep­tae prolis legitimatione necesse sit novam gratiam a S. Sede postea impetrare. In Congregatione Generali S. Romanae et Universalis Inquisitionis habita coram EEmis ac RRmis Cardinalibus in rebus fidei et morum Inquisitoribus Generalibus, proposito suprascripto dubio, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, üdéin EE. ac RR. Patres respondendum mandarunt: „Affirmative quoad primam partem, excepta prole adulterina et prole pro­veniente a personis Ordine Sacro aut solemni Professione Religiosa ligatis, facto verbo cum SS.mo. — Quoad secun­dam partem, provisum in prima.“ Sequenti vero Fer. V, die 8 eiusdem mensis et anni, SS.mus D. N. Leo Pp. XIII. per facultates E.mo Cardinali huius Supre­mae Congregationis Secretario impertitas, resolutionem EE. ac RR. Patrum adprobare dignatus est. I. Can. MANCINI, S. R. et U. Inquisit. Not. URBIS ET ORBIS. Anno nuper elapso prodiit primum Viennae in Austria, lingua germanica exarata, et dein Parisiis in gallicam versa, pagella quaedam referens, ad reprimendos schisma­ticos conatus cuiusdam sectae „Los von Rom“ nuncupatae, orationem illam, quae incipit verbis: „ 0 Jesu, Salvator mi ac Redemptor“ etc., quaeque sequens monitum praesefert: „Sanctitas Sua Leo PP. XIII. omnibus christifidelibus genuflexis et pie hanc orationem recitantibus tercentum dierum indulgentiam concessit; et vigore Rescripti diei 27. Octobris 1902 indulgentiam plenariam omnibus qui praedictam orati­onem recitaverint et S. Synaxi fuerint digne refecti; quae indulgentia applicari poterit animabus Purgatorii. “ Deinde vero dubium propositum fuit: Utrum, nempe talis indulgentia plenaria acquiri possit semel in die, uti habetur de precibus „En ego, o bone et dulcissime Jesu“ etc., aft verius semel in mense tantum ? Porro S. Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita, attento tenore Nr. 4096. Oratio „O Jesu, Sal­vator mi ac Redemptor“ indulgentiis ditatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom