Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

174 ipsa damus, quae recolendo Mariali Rosario est instituta; quidquid Decessor Noster de octobri mense Virgini augustae dicando edixit, publica per templa omnia eiusdem Rosarii recitatione, Nos pariter edicimus et confirmamus; monentes insuper ut depre­catores etiam adhibeantur castissimus Dei Matris Sponsus catholicae Ecclesiae patro­nus sanctique Petrus et Paulus apostolo­rum principes. Quae omnia ut rite eveniant et cuncta vobis pro desiderio fortunentur, divinarum gratiarum subsidia uberrime exoramus. Tes­tem vero suavissimae caritatis, qua vos et universos fideles, quos Dei providentia No­bis commendatos voluit, complectimur, vo­bis, Venerabiles Fratres, clero populoque vestro apostolicam benedictionem amantis­sime in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die IV. Octobris MCMIII, Pontificatus Nostri anno primo. PIVS PP. X. Datum Budapestini 17. Octobris 1903. Claudius Card., AEppus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom