Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

171 non ego, vivit vero in me Christus.1 Mihi vivere Christus est.2 Quamobrem, etsi ad fideles omnes pertinet hortatio ut occurramus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi;3 4 praecipue tamen ad illum spectat qui sa­cerdotio fungitur; qui idcirco dicitur alter Christus, non una sane potestatis commu­nicatione sed etiam imitatione factorum, qua expressam in se Christi imaginem praeferat. Quae cum ita sint, quae vobis quanta­que, Venerabiles Fratres, ponenda cura est in clero ad sanctitatem omnem formando! huic, quaecumque obveniant, negotia ce­dere necesse est. Quamobrem pars potior diligentiarum vestrarum sit de seminariis sacris rite ordinandis moderandisque, ut pariter integritate doctrinae et morum sancti­tate floreant. Seminarium cordis quisque vestri delicias habetote, nihil plane ad eius utilitatem omittentes, quod est a Tridentina Synodo providentissime constitutum. — Quum vero ad hoc ventum erit ut candi­dati sacris initiari debeant, ne quaeso ex­cidat animo quod Paulus Timotheo per­scripsit: Nemini cito manus imposueris,A illud attentissime reputando, tales plerum­que fideles futuros, quales fuerint quos sa­cerdotio destinabitis. Quare ad privatam qualicumque utilitatem respectum ne habe­tote ; sed unice spectetis Deum et Eccle­siam et sempiterna animarum commoda, ne videlicet, uti Apostolus praecavet, com­municetis peccatis alienis.5 — Porro sa­cerdotes initiati recens atque e seminario digressi industrias vestras ne desiderent. Eos, ex animo hortamur, pectori vestro, 1 Gal. II. 20. 2 Philipp. I. 21. 3 Ephes. IV. 3. 4 I. Tim. V. 22. 3 Ibid. quod coelesti igne calere oportet, admovete saepius, incendite, inflammate ut uni Deo et lucris animarum inhient. Nos equidem, Ve­nerabiles Fratres, diligentissime providebi­mus ne homines sacri cleri ex insidiis ca­piantur novae cuiusdam ac fallacis scientiae, quae Christum non redolet, quaeque, fuca­tis astutisque argumentis, rationalismi aut semirationalismi errores invehere nititur; quos ut caveret iam Apostolus Timotheum monebat, scribens: Depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exci­derunt.1 Hoc tamen non impedimur quo minus laude dignos existimemus illos e sacerdotibus iunioribus, qui utilium doctri­narum studia, in omni sapientiae genere, persequuntur, ut inde ad veritatem tuendam atque osorum fidei calumnias refellendas instructiores fiant. Veruntamen celare haud possumus, quin etiam apertissime profite­mur, primas Nos semper delaturos iis qui, quamvis sacras humanasque disciplinas minime praetereunt, proxime nihilosecius animarum utilitatibus se dedant, eorum procuratione munerum, quae sacerdotem deceant divinae gloriae studiosum. Tristitia Nobis magna est et continuus dolor cordi Nostro,2 quum cadere etiam in aeta­tem nostram conspicimus Ieremiae lamenta­tionem : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.3 Non enim de clero desunt, qui, pro cuiusque ingenio, operam forte navent rebus adumbratae po­tius quam solidae utilitatis! at verum non adeo multi numerentur qui, ad Christi ex­emplum, sibi sumant Prophetae dictum: Spiritus Domini unxit me, evangelizare 1 I. Tim. VI. 20. s. 2 Rom. IX. 2. 8 Thren. IV. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom