Circulares literae dioecesanae anno 1903 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

172 pauperibus misit me, sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem et coeds visum.1 — Quem tamen fugiat, Venerabiles Fratres, quum homines ratione maxime ac libertate ducantur, religionis disciplinam potissimam esse viam ad Dei imperium in humanis animis restituendum ? Quot plane sunt qui Christum oderunt, qui Ecclesiam, qui Evangelium horrent igno­ratione magis quam pravitate animi! de quibus iure dixeris: quaecumque igno­rant blasphemant.2 Idque non in plebe solum reperire est aut in infima multitu­dine, quae ideo in errorem facile trahitur; sed in excultis etiam ordinibus atque adeo in iis, qui haud mediocri eruditione cetero- qui polleant. Hinc porro in plerisque de­fectus fidei. Non enim dandum est, scientiae progressibus extingui fidem, sed verius inscitia; ut idcirco ubi maior sit ignorantia, ibi etiam latius pateat fidei defectio. Qua­propter Apostolis a Christo mandatum est: Euntes, docete omnes gentes.3 Nunc autem, ut ex docendi munere ac studio fructus pro spe edantur atque in omnibus formetur Christus, id penitus in memoria insideat, Venerabiles Fratres, nihil omnino esse caritate efficacius. Non enim in commotione Dominus.4 Allici animos ad Deum amariore quodam conatu, speratur perperam: quin etiam errores acer­bius increpare, vitia vehementius reprehen­dere damno magis quam utilitati aliquando est. Timotheum quidem Apostolus hortaba­tur: Argue, obsecra, increpa; attamen addebat: in omni patientia.5 — Certe eiusmodi nobis exempla prodidit Christus. Venite, sic ipsum alloquutum legimus, 1 Luc. IV. 18—19. 2 lud. II. 10. 3 Matth. XXVIII. 19. 4 III. Reg. XIX. 11. s II. Tim. IV. 2. venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.1 La­borantes autem oneratosque non alios in- telligebat, nisi qui peccato vel errore tene­rentur. Quanta enimvero in divino illo magistro mansuetudo! quae suavitas, quae in aerumnosos quoslibet miseratio! Cor eius plane pinxit Isaias iis verbis: Ponam spi­ritum meum super eum; non contendet neque clamabit; arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet.2 — Quae porro caritas, patiens et benigna3 ad illos etiam porrigatur ne- cesse est, qui sunt nobis infesti vel nos inimice insectantur. Maledicimur et bene­dicimus, ita de se Paulus profitebatur, persecutionem patimur et sustinemus, blasphemamur et obsecramus1 Peiores forte quam sunt videntur. Consuetudine enim aliorum, praeiudicatis opinionibus, alienis consiliis et exemplis, malesuada de­mum verecundia in impiorum partem trans­lati sunt: attamen eorum voluntas non adeo est depravata, sicut et ipsi putari gestiunt. Quidni speremus Christianae cari­tatis flammam ab animis caliginem dispul­suram atque allaturam simul Dei lumen et pacem? Tardabitur quandoque fositan labo­ris nostri fructus; sed caritas sustentatione nunquam defatigatur, memor non esse prae­mia a Deo proposita laborum fructibus sed voluntati. Attamen, Venerabiles Fratres, non ea Nobis mens est ut, in toto hoc opere tam arduo restitutionis humanarum gentium in Christo, nullos vos clerusque vester adiu- tores habeatis. Scimus mandasse Deum uni­cuique de proximo suo.5 Non igitur eos 1 Matth. XI. 28. 2 Is. XLII. 1. s. 3 I. Cor. XIII. 4. « Ibid. IV. 12. s. 5 Eccli. XVII. 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom