Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IX.
82 ornamenta, bona omnia: quae propterea summam curarum in eo collocat ut fidelium animos ad intimam cum Christo con- iunctionem per Sacramentum Corporis et Sanguinis eius instruat et adducat: ob eam- que rem caeremoniis sanctissimis ipsum ornando facit venerabilius. — Perpetuam hoc etiam in genere providentiam Ecclesiae matris ea praeclarius commendat hortatio, quae in sacro Tridentio Concilio edita est, mirificam quamdam caritatem pietatemque redolens, plane digna quam populus Christianus a Nobis accipiat ex integro revocatam: „Paterno affectu admonet Sancta Synodus, hortatur, rogat el obsecrat per viscera misericordiae Dei nostri, ut omnes et singuli, qui christiano nomine censentur, in hoc unitatis signo, in hoc vinculo caritatis, in hoc concordiae symbolo iam tandem aliquando conveniant et concordent, me- moresque tantae maiestatis, et tam eximii amoris lesu Christi Domini nostri qui dilectam animam suam in nostrae salutis pretium, et carnem suam nobis dedit ad manducandum, haec sacra mysteria corporis et sanguinis eius eä fidei constantia et firmitate, ea animi devotione ac pietate et cultu credant et venerentur, ut panem illum supersubstantialem frequenter suscipere possint, et is vere eis sit animae vita et perpetua sanitas mentis; cuius vigore confortati, ex huius miserae peregrinationis itinere ad caelestem patriam pervenire valeant, eumdem panem Angelorum, quem modo sub sacris velaminibus edunt, absque ullo velamine manducaturi.“1 —Porro testis historia est, christianae vitae cultum vulgo floruisse melius, quibus temporibus esset Eucharistiae perceptio frequentior. Contra non minus est exploratum consuevisse, ut quum caelestem panem negligerent homines et veluti fastidireut, sensim elanguesceret christianae professionis vigor. Qui quidem ne prorsus aliquando deficeret, opportune cavit in Concilio Lateranensi Innocentius III, quum gravissime praecepit, ut minimum per sollemnia Pachatis nemo Christianus a a communione Dominici Corporis abstineret. Liquet vero praeceptum huius modi aegre datum, ac postremi remedii loco: semper enim id fuit Ecclesiae in votis, ut cuique sacro adessent fideles de divina hac mensa participes. „Optaret sacrosancta Synodus ut in singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramen- tali etiam Eucharistiae perceptione communicarent, quo ad eos sanctissimi huius sacrificii fructus uberior proveniret.“1 i Et uberimam quidem salutis copiam non singulis modo sed universis hominibus paratam hoc habet augustissimum mysterium, ut est Sacrificium: ab Ecclesia propterea pro totius mundi salute assidue offerri solitum. Cuius sacrificii, communibus piorum studiis, fieri ampliorem cum existimatione cultum addecet; hac aetate vel maxime, opportet. Itaque multiplices ipsius virtutes sive latius cognosci sive attentius recoli velimus. — Principia lumine ipso naturae perspicua illa sunt: supremum esse absolutumque in homines, privatim publice, Dei creatoris et conservatoris imperium; quidquid sumus quidquid privatim publice- que habemus boni, id omne a divina largitate profectum: vicissimque a nobis Deo testandam et summam, ut Domino reverentiam, et maximam, ut beneficentissimo, gratiam. Haec tamen officia quotusquisque hodie invenitur, qui qua par est religione colat et observet! Contumaces in Deum spiritus haec, si unquam alia, prae se fert aetas: in qua rursus invalescit adversus 1 Sess. XIII, de Euchar. c. VIII. i Cone. Trid. sess. XXH, c. VI.