Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

83 Christum ea vox nefaria : Nolumus huno regnare super nos,1 nefariumque propo­situm, Eradamus eum;1 2 nec sane quid­quam tam vehementi impetu complures urgent, quam ut ex civili atque adeo ex humana omni consortione pulsum segre­gent Deum. Quo consceleratae dementiae quamquam usquequaque non proceditur, miserabile tamen est quam multos teneat divinae Maiestatis beneficiorumque eius, partae praesertim a Christo salutis, oblivio. Iamvero hanc tantam vel nequitiam vel so­cordiam sarciat oportet auctior communis pietatis ardor in cultu Sacrificii eucharistici; quo nihil Deo esse honorabilius, nihil iucun- dius potest. Nam divina est, quae immo­latur hostia; per ipsam igitur tantum au­gustae Trinitati tribuimus honoris, quantum dignitas eius immensa postulat; infinitum quoque et pretio et suavitate munus exhi­bemus Patri, Unigenitum suum; eo fit ut benignitati eius non modo agamus gratiam, sed plane referamus. — Duplicemque alium ex tanto sacrificio insignem fructum licet et necesse est colligere. Maeret animus re­putando, quae flagitiorum colluvies, neg­lecto, ut diximus, contemptoque Dei nu­mine, usquequaque inundaverit. Omnino humanum genus magnam partem videtur caelestem iram devocare: quamquam ipsa illa quae insidet, malarum rerum seges, continet iustae animadversionis maturita­tem. Excitanda igitur in hoc etiam pia fide­lium contentio, ut et vindicem scelerum placare Deum, et auxiliorum eius opportu­nitatem calamitoso saeculo conciliare stu­deant. Haec autem videant maxime huius ope Sacrificii esse quaerenda. Nam divinae tum iustitiae rationibus satis cumulateque facere, tum clementiae large impetrare mu­1 Luc. XIX, 14. 2 Ier. XI, 19. j nera possunt homines sola obitae a Christo mortis virtute. Sed hanc ipsam virtutem sive ad expiandum, sive ad exorandum vo­luit Christus integram permanere in Eucharis­tia, quae mortis ipsius non inanis quaedam nudaque commemoratio, sed vera et mirabilis, quamquam incruenta et mystica, renovatio est. Ceterum, non mediocri Nos laetitia afficimur, libet enim profiteri, quod proxi­mis hisce annis fidelium animi ad amorem atque obsequium erga Eucharistiae Sacra­mentum renovari coepisse videantur; quod quidem in spem Nos erigit temporum rerum­que meliorum. Multa enim id genus et varia, ut initio diximus, sollers induxit pietas, sodalitates praesertim vel eucharisticorum rituum splendori amplificando, vel Sacra­mento augusto dies noctesque assidue vene­rando, vel illatis eidem contumeliis iniuriis- que sarciendis. In his tamen acquiescere, Venerabiles Fratres, neque Nobis licet neque vobis ; etenim multo plura vel provehenda restant vel suscipienda, ut munus hoc om­nium divinissimum apud eos ipsos, qui Christianae religionis colunt officia, ampliore in luce atque honore versetur, tantumque mysterium quam dignissima veneratione colatur. Quapropter suscepta opera acrius in dies urgenda; prisca instituta, sicubi exoleverint, revocanda, ut sodalitia eucha­ristica, supplicationes Sacramento augusto ad adorandum proposito, sollemnes eius circumductae pompae, piae ad divina taber­nacula salutationes, alia eiusdem generis et sancta et saluberrima; omnia praeterea aggredienda, quao prudentia et pietas ad rem suadeat. Sed in eo praecipue est elabo­randum, ut frequens Eucharistiae usus apud catholicas gentes late reviviscat. Id monent nascentis Ecclesiae, quae supra memoravi­mus, exempla, id Conciliorum decreta, id auctoritas Patrum et sanctissimorum ex 14

Next

/
Oldalképek
Tartalom