Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

75 Nr. 2282. Encyclica de Sanctissima Eucharistia. IX. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES S ALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDIDICTIONEM Mirae caritatis in hominum salutem exempla, quae a lesu Christo praelucent, Nos quidem pro sanctitate officii inspicere et persequi adhuc studuimus, ad extremum­que vitae spiritum, ipso opitulante, stude­bimus. Nam tempora nacti nimis acriter veritati et iustitiae infensa, quantum erat in Nobis, docendo, admonendo, agendo, prout nuperrima ad vos epistola Apostolica confirmavit, nequaquam intermisimus ea late praestare, quae sive ad multiplicem erro­rum contagionem depellendam, sive ad ner­vos intendendos Christianae vitae aptius conducere viderentur. In his autem duo sunt recentioris memoriae, omnio inter se coniuncta, unde Nosmetipsi opportunae con­solationis fructum, tot prementibus aegri­tudinis causis, recolendo percipimus. Alte­rum, quum optimum factu censuimus augusto Cordi Christi Redemptoris universitatem hu­mani generis peculiari ritu devoveri; alte­rum, quum omnes Christianum nomen pro- fitentes gravissime hortati sumus, ut Ei ipsi adhaererent, qui vel singulis vel iure so­ciatis via, veritas, vita divinitus est. — Nunc vero eadem ipsa, advigilante in Eccle­siae tempora, Apostolica caritate movemur ac prope impellimur ut aliud quiddam ad ea proposita iam confecta, tamquam per­fectionem suam addamus, ut videlicet Chris­tiano populo maiorem in modum commen­demus sanctissimam EUCHARISTIAM, quippe donum divinissimum ex intimo plane Corde prolatum eiusdem Redemptoris, desiderio desiderantis singularem huiusinodi cum hominibus coniunctionem, maximeque fac­tum ad saluberrimos fructus redemptionis eius dilargiendos. Quamquam in hoc etiam rerum genere nonnulla vel antehac Nos auctoritate et studio curavimus. Iucundum- que memoratu est inter cetera legitima Nos comprobatione ac privilegiis auxisse Insti­tuta et Sodalitia non pauca, divinae Hostiae perpetua vice adorandae addicta; operam item dedisse ut conventus eucharistici digna cum celebritate parique utilitate haberentur ; iisdem praeterea similisque causae operibus 13

Next

/
Oldalképek
Tartalom