Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

76 patronum caelestem attribuisse Paschalem Baylon, qui mysterii eucharistici cultor ex- titit insigniter pius. — Itaque, Venerabiles Fratres, de hoc ipso mysterio in quo tuendo illustrandoque constanter tum Ecclesiae sol­lertia, non sine praeclaris Martyrum palmis, elaboravit, tum praestantissimorum homi­num doctrina, eloquentia, variaeque artes splendide contenderunt, libet capita quae­dam alloquendo complecti; idque ut aper­tior atque expressior patescat eiusdem vir­tus, qua maxime parte se dat praesentis- simam hisce necessitatibus temporum alle­vandis. Sane, quandoquidem Christus Do­minus sub excessum mortalis cursus istud reliquit caritatis immensae in homines mo­numentum, idemque praesidium maximum joro mundi vita,1 nihil Nobis de vita pro­xime cessuris optare felicius possumus quam ut liceat excitare in omnium animis atque alere memoris gratiae debitaeque religionis affectum erga Sacramentum mirabile in quo salutis et pacis, sollicitis omnium studiis quaesitae, spem atque efficientiam maxime niti arbitramur. Quod saeculo, usquequaque perturbato et laboranti tam misere, talibus Nos reme­diis adiumentisque ducimus praecipue con­sulendum, non deerunt sane qui demiren- tur, et fortasse qui dicta Nostra procaci cum fastidio accipiant. Id nempe est potissimum a superbia: quo vitio animis insidente, elan­guescat in iis christiana fides, quae obse­quium vult mentis religiosissimum, uecesse est, atque adeo caligo de divinis rebus tetrius incumbat; ut in multos illud cadat: Quaecumque ignorant, blasphemant.1 2 Iam vero tantum abest ut Nos propterea ab inito avocemur consilio, ut certum sit con­tentiore potius studio et recte animatis lu­men afferre et sancta vituperantibus veniam a Deo, fraterna piorum imploratione, exorare. Sanctissimae Eucharistiae virtutem in­tegra fide nosse qualis sit, idem enimvero est ac nosse quale sít opus quod humani generis causa Deus, homo factus, potenti misericordia perfecit. Nam ut est fidei rectae Christum profiteri et colere summum effec­torem salutis nostrae, qui sapientia, legi­bus, institutis, exemplis, fusoque sanguine omnia instauravit; aeque est eumdem pro­fiteri colere sic in Eucharistia reapse prae­sentem, ut verissime inter homines ad aevi perpetuitatem ipse permaneat, iisque partae redemptionis beneficia magister et pastor bonus, peracceptusque deprecator ad Pat­rem, perenni copia de semetipso impertiat. — Beneficia porro ex Eucharistia manantia qui studiose religioseque consideret, illud sane praestare atque eminere intelliget quo cetera quaecumque sunt continentur; ex ipsa nempe vitam in homines, quae vere vita est, in­fluere: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.1 — Non uno modo, quod alias docuimus, Christus est vita; qui adventus sui inter homines causam professus est eam, ut afferret ipsis certam vitae plus quam humanae ubertatem: Ego veni ut vitam habeant, et abundatius habeant2 Statim namque ut in terris be­nignitas et humanitas apparuit Salva­toris nostri Dei,3 nemo quidem ignorat vim quamdam continuo erupisse ordinis rerum prorsus novi procreatricem, eamque in venas omnes societatis civilis et domes­ticae permanasse. Novas inde homini cum homine necessitudines ; nova pudice et pri­vatim iura, nova officia: institutis, discipli­nis, artibus novos cursus : quod autem prae­1 Ioann. VI, 52. 3 Iudae 10. 1 Ioann. VI, 52. 2 Ioann. X, 10. 3 Tit. Ill, 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom