Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
ô non esse, qui animo et re mandatum novum a Christo datum non impleat, ut diligamus invicem, sicut ipse dilexit nos. Non autem is implet, qui caritatem ad eos tantum pertinere putet, qui lingua vel genere coniucti sunt. Si enim, inquit Christus, diligitis eos, qui vos diligunt, nonne et publicani hoc faciunt? (Math. V, 46. s.) Nimirum caritatis Christianae hoc proprium est, ut ad omnes aeque se porrigat: non enim, ut monet Apostolus, est distinctio iudaei ac graecit, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum. (Rom. X. 12.) Deus autem, qui caritas est, impertiat benigne, ut idem omnes sapiant, unanimes, idipsum sentientes, nihil per contentionem, sed in humilitate superiores sibi II. S. Officii decretum circa interpretationem Encycl. 20. Februarii 1888. de dispensat, matrim. in mortis articulo. — 23. April. 1890. Utrum voce parochorum, quibus Ordinarii possunt subdelegare facultatem dispensandi in casibus extremae necessitatis super impedimentis publicis matrimonialibus in mortis periculo, ex Induito Supremae Congregationis 1. Martii 1889. intelligi possint et debeant missionarii curam animarum habentes, quamvis parochi stricte dici non valeant? R. Affirmative pro iis missionariis qui parochialibus funguntur muneribus. III. S. Officii decretum circa interpretationem Encycl. 20. Februar. 1888. et 1. Mart. 1889. de dispensat, matrim. in mortis articulo. —- 17. Sept. 1890. (Archiep. Com- postellano.) Utrum vi decretorum diei 20. Februarii 1888. et 1. Martii 1889. valeant Ordinarii invicem arbitrantes; non quae sua sunt, singuli considerantes, sed ea, quae aliorum. (Philipp. II, 2.) Horum vero sit auspex Nostraeque simul benevolentiae testis apostolica benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, ac fidelibus cuique vestrum commissis amantissime iu Domino elargimur. Datum Romae apud S. Petrum die XX. Augusti anno MCMI. Pontificatus Nostri vicessimo quarto. LEO PP. XIII. m. p. Nr. 58. Decreta S. C. Inquisitionis circa interpretationem Encyclicae diei 20. Febr. 1888. de dispensationibus matrimonialibus in articulo mortis, publicantur. I. S. Officii Encycl. circa interpret. Encycl. 20. Februarii 1888. de dispensat, matrim. in mortis articulo. — 1. Martii 1889. Supremae huic Congregationi Sancti Officii propositum fuit dubium: „Utrum Ordinarii in casibus extremae necessitatis facultatem dispensandi super impedimentis publicis matrimonialibus in mortis periculo, literis Supremae Congregationis die 20. Februarii 1888. concessam, parochis, et universim confessariis adprobatis modo generali subdelegare valeant, an non.“ Quo dubio mature perpenso, Eminentissimi Patres .. . Generales Inquisitores feria IV. die 9. Januarii 1899. dixerunt: „Supplicandum Sanctissimo ut decernere et declarare dignetur, Ordinarios, quibus memorata facultas praecitatis literis diei 20. Februarii 1888. data fuit, posse illam subdelegare habitualiter parochis tantum, sed pro casibus, in quibus desit tempus ad ipsos Ordinarios recurrendi, et periculum sit in mora.“ Eadem feria ac die Sanctissimus D. N. D. Leo divina providentia PP. XIII., in solita audientia R. P. D. Adsessori S. 0. impertita, benigne annuere dignatus est iuxta Eminentissimorum PP. suffragium.