Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
15 (encycl. diei 20. Junii 1894. ad principes populosque universos), ad veritatis unitatem Ecclesiaeque amplexum revocaret, ut no- biscum Deum colant et fiat unum ovile et unus Pastor. Quod superest, omnes scimus, Aman- tissimum Patrem Leonem XIII., qui chari- tatis pinguedine et scientiae suae luce totam Dei Ecclesiam illustrat, nostrum etiam genus identidem paterne affatum, benevoleque hortatum fuisse, datis singularibus ad gentis Hungarae Sacrorum Antistites literis, quae ad seras usque aetates diserte numquam non loquentur sapientiam, et immortalem Leonis memoriam in aesternum servabunt. Igitur Venerabiles Fratres! quum talem ac tantum habeamus Pontificem, vivum procul dubio Divinae Providentiae miraculum, iustas Summo Deo promeritasque agamus gratias, qui Magno Leoni ad b. Petri navis puppim sedenti et clavum saevientibus tot undique procellis fortiter tenenti fortiusque moderanti, id etiam solatii in senectute dedit, ut periculoso prius depulso morbo, mox autem sanctioris anni solenniis more institutoque maiorum rite celebratis, annum summi sacerdotii vicesimum quintum auspicari possit. Dum autem hac die solemni recurrente, incensa pietate pro Romano Pontifice preces coram Deo fuderimus fervidiores, renovemus simul devotionem et observantiam in b. Petri cathedram, siquidem in ea Jesu Christi vices in terris gerentem sedere scimus et fide credimus, ex quo tamquam unitatis centro et Ecclesiae capite omnis vita divina et virtus, sempiternae salutis effectrix, in totum eiusdem Ecclesiae corpus permanat. Huic proinde Sanctae Romanae Ecclesiae, quam Christus suo peperit sanguine, totis pectoribus adhaereamus; Episcopum autem Romanum, non secus ac filii deditissimi patrem, veneremur eidemque in omnibus reverentiam et obedientiam praestemus, eius opitulante gratia, qui Petrum posuit suae Ecclesiae caput et nobiscum est usque ad consummationem saeculi. Itaque, cum talis eventus faustissimi memoriam festiva solennitate deceat esse insigniorem, huius rei gratia dispono: 1. die 16 Februarii seu Dominica I. Quadragesimae, uti hoc in Directorio notatur atque etiam a Synodo Provinciali Stri- goniensi (Tit. V. §. 1. 3.) praecipitur, fideli populo ex sacro suggestu, pubi autem scholari in exhortatione tribui solita, annuntietur 20. Februarii esse anniversarium creationis Leonis PP. XIII., eumque hac die summi pontificatus annum vicesimum quintum esse auspicaturum. Demonstretur item sermone ad cuiusque captum facili inscrutabilis divini consilii Altitudo, quae vitam et pontificatum Papae gloriose regnantis ad tantam diuturnitatem protraxit; eamque ob causam provocandi fideles ut cultui divino, die anniversario creationis Pontificis solenniter celebrando assistere velint, quod quidem hiemali tempore eo facilius fieri potest, quia laboribus non detinentur; 2. eadem Dominica I. Quadragesimae, in cultu pomeridiano divino recitentur coram SS. Eucharistiae Sacramento patenter exposito, Litaniae SS. Cordis Jesu, una cum oratione dedicatoria seu deprecatoria, quam Sanctissimus die 25 Maii 1899 publicavit; 3. die 20. Februarii in omnibus ecclesiis cathedrali, collegiatis et parochialibus, necnon Regularium templis, celebretur missa solennis de die anniversario creationis Papae, ut in Cathedra b. Petri A. die 18 Januarii in Missali notatur, cum Gl. oratio unica: Deus omnium fidelium Pastor (caeteris orationibus omissis), Tractus Cr., Praef. de Apostolis, ult. Ev. S. Joannis, coi. alb. In fine huius Missae, coram Sanctis