Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

16 simo patenter exponendo, recitentur actus fidei, spei et caritatis, uno addito Pater et Ave pro omnimoda Papae incolumitate ut anno mox in sequente episcopatus sexa­gesimum, simulque summi pontificatus vice­simum quintum annum feliciter agere et claudere valeat. Decantatis strophis „Tantum ergo“ et „ Genitori“ solita detur benedictio atque can­tetur hymnus pontificius: „Hol sz. Péter.“ Huic autem Missae et sacrae cerimo­niae assistere debebunt scholares omnes, institutorum et coetuum catholicorum soda­les, cum suis rectoribus, magistris ac res­pective professoribus. 4. Toto Jubilaei anno in fine cuiusque cultus divini solennis cantetur hymnus: „Hol sz. Péter.“ 5. In omnibus institutis et scholis catho­licis servetur aliqua solennitas seu sic dicta academia, cuius diem respectivi superiores statuent; 6. denique, cum festiva haec Romani Pontificis solennitas integro anno duratura, opportunam praebeat occasionem colligen­dae stipis Petrianae, monendi fideles, ut hac etiam ratione suum in b. Petri cathed­ram studium, caritatemque suam et filialem pietatem in Principis Apostolorum succes­sorem testari aemulentur. Datum Budapestini, die 7 Februarii 1902, consecrationis nostrae episcopalis anniversario decimo. Claudius Card., AEppus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom