Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

100 Itaque factum ut, multo quam antea, ingravesceret ad hanc diem in Ecclesiam bellum, latiusque manaret. Siquidem aetas incredula non satis habet unum et alterum fidei sanctae oppugnare caput: cuncta si­mul caelestium doctrinarum principia, ipsa sana philosophia reclamante, aggreditur. Atqui huiusmodi principia divinissima homi­nem de supremo fine monent sui, in officio continent, afflictum recreant tolerantiamque dolorum docent, atque erectum in expec- tationem incorrupti iudicis Dei, vitaeque post mortem beatae, iubent terrestria post­habere caelestibus, caduca mansuris. Porro in locum fidei quae tantae salutis ubertatis­que affert elementa, quid isti sufficiunt ? Nempe abnormem veritatis fugam quae frangit animos, et omnes generosae virtutis nervos elidit. Iamvero pravarum doctrinarum luem videtis, Venerabiles Fratres, ex opinionibus hominum in agitationem vitae, venasque rei publicae defluxisse. Magnae enim et imperiosae civitates adhibere eas doctrinas atque usurpare non intermittunt, se ratae propterea progredientis humanitatis videri duces. Etiam fere qui civitatibus praesunt, perinde quasi non debeant assumere sibi et praeseferre quantum in communibus moribus est optimi, solutos se putant officio colendi palam Numinis; saepiusque fit, ut professio omnium religionum aequam se habere rationem, cum ea solum inimice agant, quam Deus instituit. Comparatis autem ad contemptum Dei civilibus rebus quam necesse fuit conse­qui, consequuta est magna perturbatio de- mutatioque morum: quippe recti honestique fundamentum religio continet; id quod ipsi sensere ethnicorum sapientissimi. Etenim abruptis officiorum vinculis, quae hominem iungunt Deo, summo omnium legislatori et iudici, nihil superest, nisi simulacrum illud honestatis mere civilis, sive, ut aiunt, a nullo pendentis; quae nimirum de lege aeterna praeceptisque divinis nihil pensi habens, illuc prono itinere ad extremum evadit, ut hominem suarum ipsius cupidi­tatum arbitrio permittat. Qui quidem spe dimotus supernorum bonorum, quid aliud malit, quam ingurgitare se in huius com­moditates suavitatesque vitae: explere cres­centem voluptatum sitim; divitias quaestus­que immodicos avidius, invita etiam iustitia, facere; auctaque libidine dominandi, ad imperia honoresque quavis demum arte conniti ? At ubi sic animos multitudinis transversos agit licentia, iacent leges, iacet auctoritas publica; nec iam longe abesse communium temporum pernicies potest. Iamvero quae incommoda dicimus ex hac tanta rerum perturbatione gigni, plus nimio constat evenisse; videmusque con­gregationis humanae fundamenta, aeternis submotis iusti rectique principiis, nutare. -—- Atque cum omnia civitatis membra, tum domestica societas praesertim magnam pla­gam accepit. Nam, alienus ab Ecclesia, principatus civilis rationem fmesque migrans ditionis suae, maritale viculum sibi vindi­cavit, omnique exuit sanctitudine; nativum parentum ius educendae prolis violavit; stabilitati coniugiorum multifariam obfuit, concessa legibus divortiorum facultate. Inde est, quod nemo ignorat, ut excrescat quo­tidie nuptiarum numerus, quas uti libido temere conciliavit, ita brevi fastidium infi­delitasque dissolvit: nihil autem sit misera­bilius conditione sobolis, quae et parentum incuria aut etiam consuetudine mala mature corrumpitur, et a profana institutione rei- publicae imbibit pravarum opinionum virus. Domesticarum rationum labes labem socialium et politicarum tulit; maxime quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom