Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

101 nova commenta germanam notionem princi­patus, praepostera eidem tributa origine, adulterarunt. Etenim si est ut auctoritas principum non a Deo, supremo aeternoque omnis potestatis fonte, verum a populorum consensu suffragiisque oriatur, continuo illud ipsa deperdit quod unum eam religiosissime commendet civibus, abitque in facticium quoddam imperandi genus, tam instabili et lubrico nixum fundamento, quam est muta­bilis hominum voluntas. Ex quo illud appa­ret effici in legibus, ut plerumque victricem quidem sententiam politicarum partium, nu­mero antecedentium, minime vero scriptam rationem referant, uti par est. Ob eamque ipsam caussam cernere licet, foveri appe­titiones proiectas multitudinis; dari frenos popularibus cupiditatibus, ipsa negotia pa­cemque civium interpellantibus; eos autem multa cum vi atque etiam caede inhiberi, quotiescumque sit ad extremum casum res adducta. Similiter, ubi a communi hire gentium exsularunt Christiana praescripta, quorum mira vis est ad devinciendas invicem et quasi conglobandas universas in unam veluti familiam, paullatim instituerunt na­tiones sua quaeque immoderate quaerere, aliena aemulari, atque inter se si minus infestum animum gerere, at certe suspicio­sum. Quare in suis eas coeptis non magno­pere, celsa honestatis iustitiaeque forma movet; nec sua quidquam interessé putant, contra vim potentium humiles defendere : sed totae cum sint in amplificandis sine modo opibus suis, unice quod opportunum atque utile sibi fore censuerint, id maturant exsequi; siquidem persuasum habent, faci­nore patrato feliciter, qui se reducturus sit ad officium, fore neminem. His igitur iudi- candi normis, supremam legem rerum hu­manarum statuunt vim esse: eamque ob caussam certatim intenditur undique mili­taris instrumenti immanitas; unde eiusmodi pax exsistit, cuius detrimenta perniciosissi­mum quodque bellum exaequent. Perturbata vero publicorum disciplina morum, crevere immensum tenuium incom­moda, inquietos contumacesque commoven­tia spiritus : indeque illa nata turbarum seditionumque frequentia, quae graviores iam formidines portendit. Indigne quidem minuta plebs magnam partem laborat, qui­busque premitur rerum omnium angustiis liberanda aut certe levanda celeriter est: iis tamen angustiis commode abutuntur ad sua consilia concitatores vaferrimi, Soci- alistae in primis, qui plebem fallacibus pollicitationibus infatuantes ad teterrima pe- raganda proposita grassantur. Quoniam autem per declive ruentem necesse est ima petere, ex positis principiis necessitas consecutionum demum effecit, ut consociatio quaedam coiret hominum perditis moribus ingeniisque efferis, quorum atrocia facta terrorem ubique brevi iniece- runt. Opibus valida et numero gregalium in omni gente, quonam iam non potest consociatio istiusmodi consceleratas afferre manus, fidenterque capitalia quaelibet au­dere ? Qui autem in ea sunt haeresi, ii revulsis legum religionis morumque vinclis, a civili se convictu alienos penitus haberi volunt; impositoque sibi anarchicorum no­mine contendunt omni furiosae temeritatis impetu societatem humanam ab imis radi­cibus evertere. — Quia vero societas cohae­ret vigetque potissime temperatione potes­tatis publicae, idcirco potestas potissime est telis profligatorum hominum proposita. Ec­quem non perfudit horror miserantem simul et indignantem, cum videret his paucis annis aut paratam necem aut allatam impe­ratoribus augustisque foeminis, regibus et

Next

/
Oldalképek
Tartalom