Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
democratiae socialis et Christianae communionem esse nullam: eae nempe inter se differunt tantum, quantum socialismi secta et professio Christianae legis. Nefas autem sit Christianae democratiae appellationem ad politica detorqueri. Quamquam enim democratia, ex ipsa notatione nominis usuque philosophorum, regimen indicat populare; attamen in re presenti sic usurpanda est, ut, omni politica notione detracta, aliud nihil significatum praeferat, nisi hanc ipsam beneficam in populum actionem Christianam. Nam naturae et evangelii praecepta quia suopte hire humanos casus excedunt, ea necesse est ex nullo civilis regiminis modo pendere; sed convenire cum quovis posse, modo ne honestati et iustitiae repugnet. Sunt ipsa igitur manent- que a partium studiis variisque eventibus plane aliena: ut in qualibet demum rei publicae constitutione, possint cives ac debeant iisdem stare praeceptis, quibus iuben- tur Deum super omnia, proximos sicut se diligere. Haec perpetua Ecclesiae disciplina fuit; hac usi romani Pontifices cum civitatibus egere semper, quocumque illae ad- ministrationis genere tenerentur. Quae quum sint ita, catholicorum mens atque actio, quae bono proletariorum promovendo studet, eo profecto spectare nequaquam potest, ut aliud prae alio regimen civitatis adamet atque invehat. Non dissimili modo a democratia Christiana removendum est alterum illud offensionis caput: quod nimirum in commodis inferiorum ordinum curas sic collocet, ut superiores praeterire videatur; quorum tamen non minor est usus ad conservationem perfectionemque civitatis. Praecavet id christiana, quam nuper diximus, caritatis lex. Haec ad omnes omnino cuiusvis gradus homines patet complectendos, utpote unius eiusdemque familiae, eodem benignissimo editos Patre et redemptos Servatore, eamdemque in hereditatem vocatos aeternam*. Scilicet, quae est doctrina et admonitio Apostoli: Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.1 Quare propter nativam plebis cum ordinibus ceteris coniunctionem, eamque arctiorem ex christiana fraternitate, in eosdem certe influit quantacumque plebi adiuvandae diligentia impenditur; eo vel magis quia ad exitum rei secundum plane decet ac necesse est ipsos in partem operae advocari, quod infra aperiemus. Longe pariter absit, ut appellatione democratiae Christianae propositum subdatur omnis abiiciendae obedientiae eosque aversandi qui legitime praesunt. Revereri eos qui pro suo quisque gradu in civitate praesunt, eisdemqne iuste iubentibus obtemperare, lex aeque naturalis et christiana praecipit. Quod quidem ut homine eodem- que Christiano sit dignum, ex animo et officio praestari oportet, scilicet propter conscientiam, quemadmodum ipse monuit Apostolus, quum illud edixit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit} Abhorret autem a professione Christianae vitae, ut quis nolit iis subesse et parere, qui cum potestate in Ecclesia antecedunt: Episcopis in primis, quos, integra Pontificis romani in universos auctoritate, Spiritus Sanctus posuit l-egere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.1 2 3 Iam qui secus sentiat aut faciat, is eniinvero gravissimum eiusdem Apostoli praeceptum oblitus 1 Ephes. IV, 4—6. 2 Rom. XIII, 1, 5. 3 Act. XX, 28.