Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
14 convincitur: Obedite praepositis vestris, et subiaceto eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.1 Quae dicta permagni interest ut fideles universi alte sibi defigant in animis atque in omni vitae consuetudine perficere studeant: eademque sacrorum ministri diligentissime reputantes, non hortatione solum, sed maxime exemplo, ceteris persuadere ne intermittant. His igitur revocatis capitibus rerum, quas antehac per occasionem data opera illustravimus, speramus fore, ut quaevis de Christianae democratiae nomine dissensio, omnisque de re, eo nomine significata, suspicio periculi iam deponatur. Et hire quidem speramus. Etenim, iis missis quorumdam sententiis de huiusmodi democratiae Christianae vi ac virtute, quae immoderatione aliqua vel errore non careant; certe nemo unus studium illud reprehenderit, quod, secundum naturalem divinamque legem, eo unice pertineat, ut qui vitam manu et arte sustentant, tolerabiliorem in statum adducantur, habeantque sensim quo sibi ipsi prospiciant ; domi atque palam officia virtutum et religionis libere expleant; sentiant se non animantia sed homines, non ethnicos sed christianos esse; atque adeo ad unum illud necessarium, ad ultimum bonum, cui nati sumus, et facilius et studiosius nitantur. Iamvero hic finis, hoc opus eorum qui plebem Christiano animo velint et opportune relevatam et a peste incolumem socialism i. De officiis virtutum et religionis modo Nos mentionem consulto iniecimus. Quorumdam enim opinio est, quae in vulgus manat, quaestionem socialem, quam aiunt, oeconomicam esse tantummodo: quum contra verissimum sit, eam moralem in primis et religiosam esse, ob eamdemque rem ex lege morum potissime et religionis iudi- cio dirimendam. Esto namque ut operam locantibus geminetur merces; esto ut contrahatur operi tempus; etiam annonae sit vilitas: atqui, si mercenarius eas audiat doctrinas, ut assolet, eisque utatur exemplis, quae ad exuendam Numinis reverentiam allidant depravandosque mores, eius etiam labores ac rem necesse est dilabi. Periclitatione atque usu perspectum est, opifices plerosque anguste misereque vivere, qui, quamvis operam habeant breviorem spatio et uberiorem mercede, corruptis tamen moribus nullaque religionis disciplina vivunt. Deme animis sensus, quos inserit et colit Christiana sapientia ; deme providentiam, modestiam, parsimoniam, patientiam cete- rosque rectos naturae habitus: prosperitatem, etsi multum contendas, frustra perse- quare. Id plane est causae, cur catholicos homines iniere coetus ad meliora plebi paranda, aliaque similiter instituta invehere Nos nunquam hortati sumus, quin pariter moneremus, ut haec religione auspice fierent eáque adiutrice et comite. Videtur autem propensae huic catholicorum in proletarios voluntati eo maior tribuenda laus, quod in eodem campo explicatur, in quo constanter feliciterque, benigno afflatu Ecclesiae, actuosa caritatis certavit industria, accommodate ad tempora. Cuius quidem mutuae caritatis lege, legem iustitiae quasi perficiente, non sua solum iubemur cuique tribuere ac hire suo agentes non prohibere; verum etiam gratificari invicem, non verbo, neque lingua, sed opere et veritate;1 memores quae Christus peramanter ad suos habuit: Mandatum 1 Hebr. XIII, 17. 1 I Ioann. Ill, 18.