Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

138 designantur. Quod si occurrente aliqua gravi et urgente necessitate Missa specialis in Mis- sali deficiat, dicatur missa pro quacunque necessitate; et huius Orationi sub unica conclusione superaddatur Collecta, si quae sit, necessitati relativae propria. Ceterum in Missis Votivis solemnibus pro re gravi unica dicenda est Oratio, etsi una tantum cantetur Missa, ut accidit in Ecclesiis, ubi onus Missae Conventualis non existit. In huiusmodi Missis semper dici debent Gloria in excelsis et Credo, ni Missa celebratur in paramentis violaceis, iuxta rubr. Miss. Tit. XVIII, N. 5, quia tunc non dicitur Gloria. Cum vero Gloria et Credo dicuntuur, nunquam ad Orationes genuflectitur. Praefatio dicatur iuxta Ruhr. Miss. Tit. XII. Num. 4: ita quidem ut infra quam- cumque octavam etiam privilegiatam, Prae­fatio dicatur Missae Votivae propria, si ha­beatur, cum Communicantes de octava. Die vero Dominica, Praefatio, si missa Votiva propriam non habeat, dicatur de Dominica, non de Festo. Item Praefatio dicenda est in cantu solemni et Organa pulsari possunt. Color vero paramentorum erit iuxta qualitatem Missae, quae celebratur. De Missis Votivis privatis vel ex privata causa in genere. 1 1. Dici possunt ut Votivae Missae om­nes, quae in line Missalis sub hac desig­natione ponuntur, necnon Tllae, quae in corpore Missalis, ut votivo more per annum dici possint, adnotantur, quale^ inter alias Missa Miserabitur de SS. Corde Iesu et Missa Gaudens gaudebo de Immaculata Conceptione. Missae Votivae dici tantum possunt de quibuscumque Sanctis canonisatis, in Mar- tyrologio Romano descriptis: pro quibus adhibenda est sive Missa propria, si habeatur, sive illa de Communi, ad quam oratio forte pertineat, sive altera pariter de Communi: desumptis quidem de Communi, quae in Missa propria forsitan desunt, vel tempori non conveniunt, omissisque verbis annua, hodie, ac similibus, et mutatis natalitia solemnitas, festivitas, commemoratio, memoria. 2. Missae votivae, sive privatae (etiamsi dicantur pro aliqua causa gravi), sive so- lemnes (nisi pro re gravi), sicut et Missae privatae pro Defunctis, omnino prohibentur in Vigiliis et per octavas Nativitatis et Epipha­niae Domini, Feria IV. Cinerum, a Domi­nica Palmarum usque post octavam Paschae, in Vigilia Pentecostes et per octavas Pente­costes et Corporis Christi; necnon in Do­minicis per annum et in Festis Duplicibus, etiam non de praecepto, quacumque con­suetudine non obstande. 3. Missae Votivae huismodi fiant sine Gloria et sine Credo, etiamsi de Patrono vel Titulari, vel, per speciale indultum, in die Dominica et in festis Duplicibus, vel etiam infra octavas celebrantur, nisi sint de die infra ipsam octavam; quo in casu ce­lebrandae essent ut in Festo, idest cum Gloria et Credo. Orationes dicantur diei et tempori con­gruentes, etiam in Missa Votiva de SS. Sac­ramento. Quod si infra octavam Missa Votiva dicatur, secunda Oratio erit de octava, tertia autem de tempore. Quoad Praefationem servetur Rubrica Generalis Tit. XII. N. 4. In Missis Votivis nunquam legitur in fine aliud Evangelium, nisi S. Ioannis, In principio, iuxta Ruhr. Tit. XIII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom