Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
13 ritatis competentis; quae approbatio concedenda erit post diligentem recognitionem et distincte exprimenda. “ REGULA QUINTA. „Apocryphae, vel nunc prorsus revocatae, sunt omnes Indulgentiae mille vel plurium millium annorum quocumque tempore concessae dicantur.“ REGULA SEXTA. „Suspectae habeantur Indulgentiae plenariae quae asseruntur concessae recitantibus pauca dumtaxat verba: exceptis Indulgentiis in articulo mortis.“ REGULA SEPTIMA. „Reiiciendae sunt ut apocryphae Indulgentiae, quae circumferuntur in libellis, foliis seu chartulis impressis vel manuscriptis, in quibus ex levibus aut etiam superstitiosis causis et incertis revelationibus, vel sub illusoriis conditionibus promittuntur Indul- gengtiae et gratiae usum et modum excedentes. REGULA OCTAVA. „Ut commentitia reiicienda sunt folia, et libeli, in quibus promittitur fidelibus unam alteramve precem recitantibus liberatio unius vel plurium animarum a Purgatorio: et Indulgentiae quae dictae promissioni adiici solent ut apocryphae habendae sunt.“ REGULA NONA. „Apocryphae, vel saltem ut graviter suspectae, habeantur Indulgentiae recentio- ris assertae concessionis, si ad inusitatum numerum annorum vel dierum producuntur. “ Quas quidem regulas per me infra- scriptum Cardinalem eiusdem S. Congregationis Praefectum SS.mo D.no Nostro Leoni PP. XIII relatas in Audientia die 10 Augusti 1899 eadem Sanctitas Sua approbavit, man- davitque per generale Decretum publicari. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 10 Augusti 1899. FR. HIERONYMUS M. CARD. GOTTI Praefectus. L. f S. f ANT. ARCHIEP. ANTINOEN. Secretarius. Eme Princeps Praecipuum sodalitatis nostrae munus toto pectore conniti, ut juvenes pro re catholica omnem operam studiosissime impendant. Hoc munus, trigesimum jam annum, alacri animo, persequimur; nec nobis Romanorum Pontificum benevolentiam defuisse gloriamur. Qui nos, non modo verbis et plausu saepenumero excitarunt: sed spiritalibus donare beneficiis, Apostolica auctoritate, dignati sunt. Huc sane, jubilari anno adventante, vehementius intendimus, spe freti, fructus uberiores ex temporis sanctitate captum iri: et juvenes, in mensem Septembrem, Romam undique advocare constituimus, qui catholicis, vel in Italia, vel in exteris, sodalitatibus adscripti sint. Habebitnr in Urbe conventus, quo omnes id genus sodalitates arctiori vinculo inter se conjungantur; et stipes, quas obolum vocant, ex occasione congerentur, ut aliquod amoris nostri pignus Pontifici offeratur. Hoc consilium, Pontificis nomine. Eminus Cardinalis Rampolla, per epistolam approbavit. Nosque Episcopis suppliciter commendamus: quorum vox juvenum mentes incendere, eosque, ut in Urbem coeant, efficacius perpellere valet. Hac in re, ad Nr. 5787. Societas Catholicae juventutis Italicae Romae.