Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

9 Nr. 847. Allocutio Cardinalis Archiepiscop quadragesi­malis. III. Quadragesimalis Sacramenti annua i exercitia et militiae Christianae praesidia sanctis ieiuniis inchoaturos, benigna Parens Ecclesia hortatione prorsus salutari filios ad­monet suos: „Memento homo, quia pul­vis es, et in pulverem reverteris.“1 Quam Ecclesiae materne hortantis mo­nitionem, licet iam saepe audierimus sae­pius, nec eam novi quidquam continere probe sciamus, numquam tamen mente sa­tis considerasse sufficit, quia humanae cum sit aeque originis atque conditionis seria recordatio, plurimum utique valet ad ple­nam nostri cognitionem, quae scientiarum omnium potissima est. Sane „qui nos ci­nerem esse et ob pravitatis nostrae demeri­tum in pulverem reversuros cognoscimus“,1 2 de corporis progenie, nobilitatis origine et claritate neutiquam superbire possumus, si­quidem antiquae familiae insignia et nobilis prosapiae monumenta non alia habemus, quam pulverem, cinerem et terram „quae mater omnium hominum est, et eadem om­nium sepultura.“3 Quod perpendens Eccle­siasticus, his exclamat verbis: „Quid super­bit terra et cinis?“,4 et s. Bernardus: Quid superbis, pulvis et cinis, cuius conceptus culpa, nasci miseria, vivere poena, mori angustia?“5 1 In cinerum impositione. 2 Or. 2. in ben. cin. 3 Innocentius III. Sermó in Septuag. 4 Ecclesiastici 10. 9. 5 Medit. de humana conditione 3. 8. 0 veritatem acerbam, o rem magna contemplatione dignam, ad quam perpen­dendam et rite considerandam, fideles suos tamquam sui oblitos, sancta quotannis in­vitat Ecclesia grandibus illis, nec unquam satis ruminandis verbis: „Memento homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris!“ Nobis Fratres! omnibus haec dicta sunt verba et de nobis, quorum in sacris pagi­nis non alia nisi haec habentur praeconia: „Homo natus de muliere, brevi vivens tem­pore, repletur multis miseriis, qui quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et nunquam in eodem statu permanet“,6 „cum enim morietur homo, haereditabit ser­pentes et bestias et vermes“;7 „qui quasi putredo consumendus est, et quasi vesti­mentum, quod comeditur a tinea“;8 „ho­mines in pulvere dormient et vermes ope­rient eos“;9 „putredini dixi, ait Job: Pater meus es, mater mea, et soror mea vermi­bus.“10 Quae verba praestans quidam vir commentans, subiungit: „quam turpis pater, quam vilis mater, quam abominabilis soror.“11 Consideratio autem haec, ve luti admi­rabilis accipienda est clavis, qua nostri po­terimus ostium aperire, nosque intime pene­trare atque intueri. Reseremus igitur ianuam 6 Job. 14. i. 7 Ecclesiast. 10. 13. s Job. 13. 28. ° Job. 21. 26. 10 Job. 17. 14. 11 Innocentius III. De contemptu mundi 1. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom