Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
10 praecordiorum, ingrediamurque nos ipsos, qui longe utplurimum a nobis incertoque pede vagamur, et aspiciemus totam domum, cineribus pulveribusque repletam. Nec nos tam facile decipiat corporis pulchritudo aut statura eius proceritate gracilis ad dignitatem apposita aut insignis vestium ornatus; nam omnia haec veterascent, mox interibunt et in pulverem tandem revertentur. Haec autem dicta sciamus aeque celsissimis principibus, qui purpuram induunt molli- busque vestiuntur, atque abiectissimis mendicis, qui nec locum habent, ubi caput reclinent; quoniam nullum prorsus hac in re magnos inter et parvos discrimen est. Quin imo, non animal sagax, quippe homo tantum, sed et brutum, arbor item ac planta: excelsa cedrus, augusta laurus, robusta quercus, aut flexile vimen et vieta herba, idem cinis et pulvis, ut homo. 0 mysterium nostri cineris augustum, quod nullum inter eos discrimen sit; nam omnia in mundo ex eodem consistunt cinere et pulvere. Jure igitur ac merito homines eadem mundi Domina et populorum sollicita Mater, sancta Ecclesia, poenitentiae excubias celebraturos, quotannis in capite quadragesi- malis observantiae, cinerum aspersione ad aequam sui aestimationem veramque cognitionem invitare consuevit, quos caeterum in sacra solemnium Quadragesimae feriarum liturgia, sapienter ac impensius quotidie hortari non desistit: Humiliate capita vestra Deo.1 Si quando, certe hoc salutis tempore, decet hominem, disciplinam Christi profi- tentem, ex terrae limo formatum atque in pulverem reversurum, caput inclinare seu in humilitatis confessione versari, eo vel magis, quia nobiliorem suam quod spectat partem, quippe animam numquam moritu- turam, Deo simillimus est, qui „superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.“2 Si quos, sane prae caeteris Dei ministros, novae nempe legis sacerdotes, humiliare capita atque de se humiliter sentire oportet, quandoquidem vices gerunt eiusque mysteriorum dispensatores sunt, qui licet „in altis habitat“3 tamen „humiliavit semet ipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.“4 Et quum illa Matris Ecclesiae iterata invitatio: Humiliate capita vestra Deo, non solum ad populum fidelem vergat, verum ad nos quoque regale sacerdotium dirigatur: dies mysticos, ieiuniorum remediis consecratos, in spiritu humilitatis ingredientes, vilitatem praesertim nostram perpendamus et qua spirituales populorum medici, prius „emendemus in melius, quae ignoranter peccavimus“,5 deinde morbis fidelium medendis manum admoveamus, ne illud Salvatoris nobis applicari possit: „Medice cura te ipsum.“ Sedula perinde medicatione propria curantes vitia „immutemur habitu, in cinere et cilicio: ieiunemus et ploremus ante Dominum“6 seu peccata omnia gratissimis Deo lacrymis extergere studeamus; etenim „si dixerimus, quia peccata non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non j est.“7 Sed iam Fratres Carissimi! partes vitiosas sanantes animi atque ex vitae pra- in bonam frugem emersi, diligenter considerate etiam labores, qui vos tempore 2 Jacobi 4. 6. 3 Ps. 112. 5. 4 Philipp. 2. 8. 5 Missale Rom. antiph. fer. 4. cin. 6 Missale Rom. ibidem. 7 I. Joann. 1. 8. 1 Missale Rom. ante or. sup. populum.