Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

18 Nr. 023. Con fraterni­tatis Sacer­dotum ss. Eucharistiam adoratorum Moderatores constituti. tinendae uti verae, an potius inter apocryphas amandandae, ea potissimum de causa quod immoderatae viderentur. Porro quum haec S. C. generatim animadverterit praedictarum Indulgenti­arum concessionem, ut plurimum, nulli aut supposititio niti fundamento, praetereaque perpenderit id quod Sacrosancta Tridentina Synodus Sess. 25, cap. XXI Decret. de Indulg. docuit, in concedendis nimirum Indulgentiis moderationem esse adhibendam, ne nimia facilitate ecclesiastica disciplina enervetur; opportunum esse censuit, sicut alias peragere consuevit, ut Indulgentiae omnes, quae mille vel plurium millium anno­rum numerum attingunt, praetermisso an veris sint accensendae vel apocryphis, revo­carentur et abrogarentur: id enim postulare videbantur et mutata temporum adiuncta, et modo vigens in Ecclesia disciplina. Emmi itaque Patres huic S. Congregationi praepositi, in generalibus Comi­tiis ad Vaticanum habitis die 5. Maii 1898, omnibus mature perpensis, unanimi suff­ragio rescripserunt: Indulgentias omnes mille vel plurium millium annorum om­nino esse revocandas, si SSmo placuerit. Facta autem de his omnibus relatione SSmo Dno Nostro Leoni Papae XIII. in Audientia habita die 2d. Maii 1898 ab infrascripto Card. Praefecto, Sanctitas Sua Eminentissimorum Patrum sententiam ratam habuit et confirmavit, mandavitque per generale Decretum declarari omnes Indulgentias mille vel plurium millium annorum, quae hucusque concessae dicuntur aut sunt, revocatas esse, et uti revocatas ab om­nibus habendas. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregation, die 26. Mai 1898. Fr. H. M. Card. GOTTI, Prae/. I. M. a Can. COSELLI, Substit, f A. Archiepisc. ANTINOEN., Secret. Kanter Carolus parochus ecclesiae s. Sigismundi in arce Budae (Budapest I. vár) et societatis altaris director, nominatus est confraternitatis Sacerdotum ss. Eucha­ristiam adoratorum generalis pro toto Hungáriáé regno moderator. Skarda Josephus praepositus, ecclesiae Sasvár parochus, nominatus est eiusdem confraternitatis per districtum vicarialem Tyrnaviensem moderator. Ab his igitur expetenda sunt omnia, quae hanc confraternitateui spectant, consilia. Strigonii, 19 Januarii 1899. Claudius Card., AEppus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom