Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
19 III. Quadraginta dierum ieiunio nobis statas et solemnes ferias ingressuri, quibus non tantum „praesidia militiae Christianae inchoamus“1 verum etiam „ipsius Venerabilis Sacramenti celebramus exordium“,2 ab eo fandi scribendique primordia capere iuvat, qui caritatis victima factus „divitias divini sui erga homines amoris velut effudit“3 atque in Eucharistiae Sacramento „de quo sanctitas et pietas sumpsit omne principium“,4 vivum aeque suae gratiae fontem, omni dulcedine redundantem atque insigne suae in nos amoris memoriale reliquit. Memoriale inquam mirabile et stupendum, suave, tutissimum ac super omnia pretiosum, in quo „innovata sunt signa et mirabilia immutata“5: in quo habetur „omne delectamentum et omnis saporis suavitas“6: in quo, semper vivens ad interpellandum pro nobis: Auctor fidei ac consummator, nobiscum est — rata promissione — „usque ad consummationem saeculi.“7 Deficiunt profecto verba, omnisque hebescit humanae mentis acies in tanti Sacramenti dignitate; nec ullis verbis vel leviter exprimere, ullisque cogitationibus vel a longe assequi possumus ineffabilem hanc atque immensam caritatem, qua Dominus ac Redemptor noster amantissimus, de hoc mundo ad coelestem Patrem discessurus, sanctissimum sui Corporis et Sanguinis Sacramentum instituit, nobisque sub panis vinique speciebus in cibum potumque reliquit. Cuius admirabilis Sacramenti institutione „misericors ac miserator Dominus, memoriam faciens mirabilium suorum“8: illud inexplicabili consilio perfecit, ut qui de sinu Patris descendens, in terras ad nos redimendos venerat, sua nos praesentia numquam destitueret, atque in coelos tandem rediturus numquam a nobis discederet, imo omnibus vitae diebus usque ad saeculi consummationem cum fidelibus suis esset, eosque ut laboriosum humanae vicissitudinis iter sustinere possint, suo Corpore et Sanguine aleret, nutriret atque instauraret. Hinc merito cum S. Augustino fateri et exclamare debemus, tales ac tantas a Christo Jesu infinitae suae erga nos bonitatis et amoris divitias per hoc fidei Mysterium praeberi, ut „cum sit omnipotens plus dare non possit, cum sit sapientissimus plus dare nesciat, cum sit ditissimum plus dare non habeat.“9 Omnium proinde Sacramentorum hoc est praestantissimum, nam divinae etiam omnipotentiae, sapientiae, bonitati et opulentiae terminos ponit, ita quidem, ut nihil eo maius, nihil salubrius, nihil mirabilius, nihil omnino sanctius habeat Ecclesia. Quod augustissimum Sacramentum Nr. 929. Literae qua- dragesimales de cultu SS. Eucharistiae Sacramenti. 1 Orat, in impos, cin. — 2 Secreta Missae fer. IV. cin. — 8 Cone. Trid. sess. 13. cap. 12. — * Secreta Miss. fer. V. hebd. III. Quadrag. — 6 Eccl. 36. 6. - 6 Sap. 16. 20. — 7 Matth. 28. 20. — 8 Ps. 110. 4. — 9 Tract. 48 in Joann. 4