Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

148 Mandamus idcirco, ut collectae quae in more positae sunt, porro quoque instituantur, ita tamen, ut quae adusque sub diversis titulis fiebant, eae postmodum uno tantum ad mentem Summi Pontificis fiant titulo, quippe operum catholicorum. Hanc ob causam: I. In unaquaque ecclesia curiali et filiali, necnon in religiosorum ecclesiis et oratoriis apponatur arca seu pyxis, bene obserata et contra effractionem munita, cum inscriptione: „Szeretetadomúnyok kath. czélokra.“ IT. In omnibus ecclesiis et publicis oratoriis, ubi divina peraguntur, pub­licae instituantur collectae, et quidem bis per annum, nempe festo Omnium Sanctorum et Dominica Resurrectionis. III. Ex sacro ecclesiarum seu oratoriorum fisco, pro ratione proventuum, depromantur hunc in finem saltem 2—4 coronae, in semestralibus ratis cum caeteris corrogatis obulis ad Officium Archidioecesanum deducendae. IV. Collecta tali ratione pecunia, quovis anno bis, initio quippe mensis Novembris et Maii ad Officium Adioec. transponenda erit. Contendite iam Venerabiles Fratres, ut fideles vestri curiati caeterique omnes penitus intelligant, quam grande eharitatis opus sit Pontificem adiuvare et universalis Ecclesiae necessitatibus succurrere, omnique efficite studio, ut fideles volenti animo et liberali obulos suos offerant. Denique volumus ut Dominicá huius mensis Octobris ultima, quippe 29 curr. populus moneatur, ne Christi Vicarii angustias obliviscatur, indicaturque collectio festo Omnium Sanctorum facienda. Datum Strigonii, die 14 Octobris 1899. Claudius Card., AEppus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom