Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XX.
149 XX. S. R. ET UNIV. INQUISITIO. I. Huic Supremae Congregationi S. R. et U. Inquisitionis propositum fuit enodandum sequens dubium: An liceat uti margarina per modum cibi aut condimenti illis diebus, quibus usus carnium aut adipis ex carne illicitus est, licito manente usu butyri? Porro in Congregatione Generali ab E.mis ac R.mis DD. Cardinalibus in rebus fidei et morum Generalibus Inquisitoribus habita, proposito suprascripto dubio, E.mi ac R.mi Patres respondendum mandarunt: Affirmative, facto verbo cum SS.mo.1 Sequenti vero feria V, die 7 eiusdem mensis et anni in solita audientia a SS.mo D. N. Leone Div. Prov. Pp. XIII R. P. D. Adsessori impertita, SS.mus D. N. Adsessori impertita, SS.mus D. N. resolutionem E.morum Patrum ratam habuit et confirmavit. I. Can. MANCINI S. R. et, U. Inquisit. Notarius. II. Beatissime Pater, N. N. medicianae doctor, ad pedes S. V. provolutus, ad conscientiae suae tranquillitatem humiliter interrogat, utrum interessé possit disputationibus, quae a Societate Scientiarum Medicarum in urbe N. de suggestionibus hypnoticis in curationibus puerorum aegrotorum instituuntur. Agitur non tantum de curis factis, sed etiam de faciendis. Orator igitur, ne in periculum erroris incidat, docilis S. Sedis oraculum expectat, Feria IV. die 26 lulii 1899. In Congregatione Generali habita ab E.mis ac RR. DD. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus, propositis suprascriptis precibus, praehabitoque RR.morum DD. Consultorum voto, iidem EE. RR. Patres respondendum mandarunt: Quoad experimenta i ani facta, permitti posse, modo absit periculum superstitionis et scandali: et insuper Orator paratus sit stare mandatis S. Sedis et partes theologi non agat. — Quoad nova experimenta, si agatur de factis quae certo naturae vires praetergrediantur, non licere; sin vero de hoc dubitetur, praemissa protestatione nullam partem habere velle in factis prae- ternaturalibus, modo absit periculum scandali. Nr. 63.84. De usu mar- garinae. Nr. 5385. De suggestionibus hypnoticis. 1 Est butyrum artefactum, ex bovillo adipe et oleo compositum, quod puriore lactis parte obtinetur. 25