Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

147 XIX. VENERABILIS FRATER SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Gratae vehementer, Dilecte Fili Noster, tuae Litterae titulo Mali e Rimedii ad istum Clerum et Populum elapso mense Martio datae, Nobis fuerunt, quibus pas­torali sollicitudine paternoque affectu inveteratum lamentaris abusum S. Baptismatis in hebdomadas, in menses imo et in annos pueris differendi, atque ad eum ab ista Tibi concredita Dioecesi exterminandum totus incumbis. Nil sane hac mala consuetu­dine iniquius, nil ecclesiasticis sanctionibus magis contrarium: utpote quae non solum tot animarum aeternam salutem, inexcusabili temeritate, in manifestum periculum infert; sed eas insuper, intra id temporis, certo fraudat ineffabilibus gratiae sanctifi­cantis charismatibus, quae per regenerationis lavacrum infunduntur ; resque aliquoties eousque deducere potest ut, quod proprio tempore omissum fuit, nunquam amplius in posterum sit faciendum. Dum igitur Tibi, Dilecte Fili Noster, ut incoeptum opus strenue perficias ultro vires addimus, non possumus quin tam detestabilem usum, in Deum simul impium, ac in homines, ubicumque infeliciter invaluerit, ex animo impro­bemus et exsecremur. Atque ut, Deo adiuvante, prospere Tibi res cedant, Tibimet, Dilecte Fili Noster, Tibique subdito Gregi Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XIII mensis Augusti MDCCCXCIX, Pon­tificatus Nostri anno vicesimosecundo. LEO PP. XIII. Nr. 4931. Ss. D. N. Leonis Div. prov. Papae XIII. ad Episcopum Anglonen. et Tursien. Epis­tola contra abusum diffe­rendi baptismi ad- ministrati­Catholicorum pietatem erga Christi in terris Vicarium quum alia optime foveant probentque argumenta, tum illud quidem egregium, quod est in comparandis exhibendisque Ei subsidiis ad expeditiorem Ecclesiae procurationem. Nobile huius rei exemplum inde ab Apostolorum aetate cultores Christi tradidere; continuatumque per varias temporum rerumque vices, nomen merito habet obuli Petriani. Insigne ad me­moriam commendationemque est, quo studio fideles, ex quavis fere gente et natione in successorem b. Petri eiusque cathedram flagraverint, ut pia liberal itate honestissimae Supremi Pastoris inopiae subvenirent, eiusque angustiis pro viribus prospicerent. Igitur Venerabiles Fratres, consilium desideriumque Beatissimi Patris pro nostra quisqe industria opitulari, rebus eiusdem ac necessitatibus Ecclesiae pia libertate subvenire, quantum in nobis est, satagamus. Nr. 3163. De colligenda stipePetriana. 24

Next

/
Oldalképek
Tartalom