Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

96 quidem anno patimur, Venerabiles Fratres, carere vos Litteris Nostris, rursus adhor- tautes sollicitudine qua possumus maxima, ut Rosarii recitatione studeat sibi quisque ac laboranti Ecclesiae demereri. Quod quidem precandi genus divina providentia videtur sub huius saeculi exitum mire invaluisse, ut languescens fidelium excitaretur pietas ; idque maxime testantur insignia templa ac sacraria Deiparae cultu celeber­rima. — Huic divinae Matri, cui flores dedimus mense Maio, velimus omnes fructi­ferum quoque Octobrem singulari pietatis affectu esse dicatum. Decet enim utrumque hoc anni tempus ei consecrari, quae de se dixit: Flores mei fructus honoris et ho­nestatis.1 Vitae societas atque coniunctio, ad quam homines naturá feruntur, nulla aetate fortasse arctior effecta est, aut tanto studio tamque communi expetita, quam nostra. Nec quisquam sane id reprehendat, nisi vis haec naturae nobilissima ad prava saepe consilia detorqueretur, convenientibus in unum atque in varii generis societa­tes coeuntibus impiis hominibus adversus Dominum et adversus Christum eius.2 Cernere tamen est, idque profecto accidit iucundissimum, inter catholicos etiam adamari ma­gis coeptos pios coetus ; eos haberi confertissimos ; iis quasi communibus domiciliis cbristianae vinculo dilectionis ita adstringi cunctos et quasi coalescere, ut vere frat­res et dici posse et esse videantur. Neque enim, Christi caritate sublata, fraterna so­cietate et nomine gloriari quisquam potest; quod acriter olim Tertullianus hisce verbis persequebatur : Fratres vestri sumus iure naturae matris unius, etsi vos parum homines, quia mali fratres. At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur qui unum patrem Deum agnoscunt, qui unum spiritum biberunt sanctitatis, qui de uno utero igno­rantiae eiusdem ad unam lucem expaverint veritatis ?.3 Multiplex autem ratio est, qua catholici homines societates huiusmodi saluberrimas inire solent. Huc enim et cir­culi, ut aiunt, et rustica aeraria pertinent, itemque conventus animis per dies festos relaxandis, et secessus pueritiae advigilandae, et sodalitia, et coetus alii optimis consiliis intituti complures. Profecto haec omnia, etsi nomine, forma, aut suo quae­que peculiari ac proximo fine, recens inventa esse videantur, re tamen ipsa sunt antiquissima. Constat enim, in ipsis christianae religionis exordiis eius generis socie­tatum vestigia reperiri. Serius autem legibus confirmatae, suis distinctae signis, privi­legiis donatae, divinum ad cultum in templis adhibitae, aut animis corporibusve sublevandis destinatae, variis nominibus, pro varia temporum ratione, apellatae sunt. Quarum numerus in dies ita percrebuit, ut, in Italia maxime, nulla civitas, oppidum nullum, nulla ferme paroecia sit, ubi non illae aut complures, aut aliquae certe habeantur. In his minime dubitamus praeclarum dignitatis locum assignare sodalitati, quae a sanctissimo Rosario nuncupatur. Nam sive eius spectetur origo, e primis pol­let antiquitate, quod eiusmodi institutionis auctor fuisse feratur ipse Dominicus pater : sive privilegia aestimentur, quamplurimis ipsa ornata est, Decessorum Nostrorum munificentia. — Eius institutionis forma et quasi anima est Mariale Rosarium, cuius de virtute fuse alias loquuti sumus. Verumtamen ipsius Rosarii vis atque efficacitas, prout est officium Sodalitati, quae ab ipso nomen mutuatur, adiunctum, longe etiam maior apparet. Neminem enim latet, quae sit omnibus orandi necessitas, non quod 1 Eccli. XXIV, 23. — 2 Ps. II, 2. — 3 Apolog. c. XXXIX.

Next

/
Oldalképek
Tartalom