Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

97 immutari possint divina decreta, sed ex Gregorii sententia, ut homines postulando mereantur accipere quod eis Deus omnipotens ante saecula disposuit donare-1 Ex Augus­tino autem : qui recte novit orare, recte novit vivere,2 At preces tunc maxime robur assumunt ad caelestem opem impetrandam, quum et publice et constanter et concor­diter funduntur a multis, ita ut velut unus efficiatur precantium chorus : quod qui­dem illa aperte declarant Actuum Apostolicorum, ubi Christi discipuli, expectantes promissum Spiritum Sanctum, fuisse dicuntur perseverantes unanimiter in oratione.3 Hunc orandi modum qui sectentur, certissimo fructu carere poterunt nunquam. Iam id plane accidit inter sodales a sacro Rosario. Nam, sicut a sacerdotibus, divini Of- cii recitatione, publice iugiterque supplicatur, ideoque validissime ; ita, publica quodam­modo, iugis, communis est supplicatio sodalium, quae fit recitatione Rosarii, vel Psalterii Virginis, ut a nonnullis etiam Romanis Pontificibus appelatum est. Quod autem, uti diximus, preces publice adbibitae multo iis praestent, quae privatim fundantur, vimque habeant impetrandi maiorem factum est ut Sodalitati a sacro Rosario nomen ab Ecclesiae scriptoribus inditum fuerit „militiae precantis, a Dominico Patre sub divinae Matris vexillo conscriptae“, quam scilicet divinam Mat­rem sacrae litterae et Ecclesiae fasti salutant daemonis errorumque omnium debellat­ricem. Enimvero Mariale Rosarium omnes, qui eius religionis petant societatem, communi vinculo adstringit tamquam fraterni aut militaris contubernii, unde validis­sima quaedam acies conflatur, ad hostium impetus repellendos, sive intrinsecus illis sive extrinsecus urgeamur, rite instructa atque ordinata. Quamobrem merito pii huius instituti sodales usurpare sibi possunt verba illa S. Cypriani : Publica est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno, sed pro toto populo oramus, quia to­tus populus unum sumus.-1 — Ceterum eiusmodi .precationis vim atque efficaciam an­nales Ecclesiae testantur, quum memorant et fractas navali proelio ad Echinadas in­sulas Turearum copias, et relatas de iisdem superiore saeculo ad Temesváriam in Pannonia et ad Corcyram insulam victorias nobilissimas. Prioris rei gestae memoriam perennem extare voluit Gregorium XIII, die festo instituto Mariae victricis honori : quem diem postea Clemens XI Decessor Noster titulo Rosarii consecravit, et quotan­nis celebrandum in universa Ecclesia decrevit. Ex eo autem quod precans haec militia sit „sub divinae Matris vexillo con­scripta“, nova eidem virtus novus honor accedit. Huc maxime spectat repetita crebro, in Rosarii ritu, post orationem dominicam angelica salutatio. Tantum vero abest ut hoc dignitati Numinis quodammodo adversetur, quasi suadere videatur maiorem nobis in Mariae patrocinio fiduciam esse collocandam quam in divina potentia, ut potius nihil Ipsum facilius permoveat propitiumque nobis efficiat. Catholica enim fide doce­mur, non ipsum modo Deum esse precibus exorandum, sed beatos quoque caelites,5 licet ratione dissimili, quod a Deo, tamquam a bonorum omnia fonte, ab his, tam­quam ab intercessoribus petendum sit. Oratio, inquit S. Thomas, porrigitur alicui dupliciter, uno modo quasi per ipsum implenda, alio modo, sicut per ipsum impetranda. Primo quidem modo soli Deo orationem porrigimus, quia omnes orationes nostrae ordi­nari debent ad gratiam et ad gloriam consequendam, quae solus Deus dat, secundum illud Psalmi LXXXII1, 12 : „gratiam et gloriam dabit Dominus“. Sed secundo modo 1 Dialog. 1. I. c. 8. — 2 In Ps. CXVIII. — 8 Act. I, 14 — 4 De orat, domin. — 6 Cons. Trid. sess. XXV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom