Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

95 VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS XII. LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Augustissimae Virginis MARIAE foveri assidue cultum et contentiore quo­tidie studio promoveri quantum privatim publiceque intersit, facile quisque perspiciet, qui secum reputaverit, quam excelso dignatatis et gloriae fastigio Deus ipsam collo- carit. Eam enim ab aeterno ordinavit ut Mater Verbi fieret humanam carnem assump­turi ; ideoque inter omnia, quae essent in triplici ordine naturae, gratiae, gloriaeque pulcherrima, ita distinxit, ut merito eidem Ecclesia verba illa tribuerit: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam.1 Ubi autem volvi primum coepere saecula, lapsis in culpam humani generis auctoribus infectisque eádem labe posteris universis, quasi pignus constituta est instaurandae pacis atque salutis. — Nec dubiis honoris significationibus Unigenitus Dei Filius sanctissimam matrem est prosequutus. Nam et dum privatam in terris vitam egit, ipsam adscivit utriusque prodigii admini­stram, quae tunc primum patravit ; alterum gratiae, quo ad Mariae salutationem exul- tavit infans in utero Elisabeth ; alterum naturae, quo aquam in vinum convertit ad Canae nuptias : et quum supremo vitae suae publicae tempore novum conderet Tes­tamentum divino sanguine obsignandum, eamdem dilecto Apostolo commisit verbis illis dulcissimis : Ecce mater tua* Nos igitur qui, licet indigni, vices ac personam gerimus in terris Jesu Christi Filii Dei, tantae Matris persequi laudes nunquam desis­temus, dum hac lucis usura fruemur. Quam quia sentimus haud futuram Nobis, in­gravescente aetate, diuturnam, facere non possumus quin omnibus et singulis in Christo filiis Nostris Ipsius cruce pendentis extrema verba, quasi testamento relicta, iteremus: Ecce mater tua. Ac praeclare quidem Nobiscum actum esse censebimus, si id Nostrae commendationes effecerint, ut unusquisque fidelis Mariali cultu nihil habeat antiquius, nihil carius, liceatque de singulis usurpare verba Ioannis, quae de se scripsit: Accepit eam discipulus in sua* — Adventante igitur mense Octobri, ne hoc Nr. 5983. Sanctissimi Domini No­stri Leonis Divina Provi­dentia Papae XIII epistola encyclica ad patriarchas Primates Archiepisco- pos Episcopos aliosqve lo- corvm ordina­rios pacem et commvnionem cvm aposto- lica sede ha­bentes. Eccli. XXIV, 5. — 2 lo. XIX, 27. — Ib. 17

Next

/
Oldalképek
Tartalom