Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

57 cum essentia omnem veritatis quanta est amplitudinem : quam quidem veritatem impertit ac largitur Ecclesiae, auxilio praesentissimo providens ut ipsa ne ulli unquam errori obnoxia sit, utque divinae doctrinae germina alere copiosius in dies possit et frugifera praestare ad populorum salutem. Et quoniam populorum salus, ad quam nata est Ecclesia, plane postulat ut liaec munus idem in perpetuitatem temporum persequatur, perennis idcirco vita atque virtus a Spiritu Sancto suppetit, quae Ecc­lesiam conservat augetque: Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis.1 Ab ipso namque episcopi consti­tuuntur, quorum ministerio non modo filii generantur, sed etiam patres sacerdotes videlicet, ad eam regendam enutriendamque eodem sanguine quo est a Christo redempta: Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo A Utrique autem, episcopi et sacerdotes, insigni Spiritus munere id liabent ut peccata pro potestate deleant, secundum illud Christi ad Apostolos: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.3 Porro Ecclesiam opus esse plane divinum, alio nullo argumento praeclarius constat quam charismatum quibus undique illa ornatur splendore et gloria ; auctore nimirum et datore Spiritu Sancto. Atque hoc affirmare sufficiat, quod quum Christus caput sit Ecclesiae, Spiritus Sanctus sit eius anima : Quod est in corpore nostro anima, id est Spiritus Sanctus in corpore Christi, quod est Ecclesia.1 — Quae ita quum sint, nequa­quam comminisci et expectare licet aliam ullam ampliorem uberioremque divini Spiritus manifestationem et ostensionem : quae enim nunc in Ecclesia habetur, maxima sane est, eaque tamdiu manebit quoad Ecclesiae contingat ut, militiae emensa stadium, ad triumphantium in caelesti societate laetitiam educatur. Quantum vero et quo modo Spiritus Sanctus in animis singulorum agat, id non minus admirabile est, quamquam intellectu paulo est difficilius, eo etiam quia omnem intuitum fugiat oculorum. — Haec pariter Spiritus effusio tantae est copiae, ut Christus ipse, cuius de munere proficiscitur, abundantissimo amni similem dixerit, prout est apud Ioannem: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae: cui testimonio idem Evangelista explanationem subiicit: PIoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum A Certum quidem est, in ipsis etiam hominibus iustis qui ante Christum fuerunt, insedisse per gratiam Spiritum Sanctum, quemadmodum de prophetis, de Zacharia, de Ioanne Baptista, de Simeone et Anna scriptum accepimus ; quippe in Pentecoste non ita se Spiritus Sanctus tribuit, ut tunc primum esse sanctorum inhabitator inciperet, sed ut copiosius inundaret, cumulans sua dona, non inchoans, nec ideo novus opere, quia ditior largitate.6 Verum, si et illi in filiis Dei numerabantur conditione tamen perinde erant ac servi, quia etiam filius nihil differt a servo quousque est sub tutoribus et actoribus :' ac praeter quam quod iustitia in illis non erat nisi ex Christi meritis adventuri, communicatio Spiritus Sancti post Christum facta multo est copiosior, propemodum ut arram pretio vincit res pacta, atque ut imagini longe praestat veritas. Hoc propterea affirmavit Ioannes: Nondum erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus.8 Statim * VII, 5 1 lb. XIV, 16, 17. — 2 Act. XX. 28. — 8 Ioann. XX, 22, 23. — 4 S. Aug. settn. CLXXXV1I de temp. — VII, 38, 39. — 6 S. Leo M. honi. Ill de Pentec. — 7 Gal. IV, 1, 2. — 8 VII, 39.

Next

/
Oldalképek
Tartalom