Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

58 igitur ut Christus, ascendens in altum, regni sui gloria tam laboriose parta potitus est, divitias Spiritus Sancti munifice reclusit, dedit dona hominibus:1 Nam, certa illet Spiritus Sancti datio vel missio post clarificationem Christi futura erat qualis nunquam antea fuerat, neque enim antea nulla fueret, sed talis non fuerat.2 Siquidem natura humana necessario serva est Dei: Creatura serva est, servi nos Dei sumus secundum naturam :3 quin etiam ob communem noxam natura nostra omnis in id vitium dede­cusque prolapsa est, ut praeterea infensi Deo extiterimus : Eramus natura filii iraeI Tali nos a ruina exitioque sempiterno nulla usquam vis tanta erat quae posset erigere et vindicare. Id vero Deus, humanae naturae conditor, summe misericors praestitit per Unigenam suum: cuius beneficio factum, ut homo in gradum nobilitatemque, unde exciderat, cum donorum locupletiore ornatu sit restitutus. Eloqui nemo potest quale sit opus istud divinae gratiae in animis hominum ; qui propterea luculenter tum in sacris litteris tum apud Ecclesiae patres, et regenerati et creaturae novae et consortes divinae naturae et filii Dei et deifici similibusque laudibus appellantur. — Iamvero tam ampla bona non sine causa debentur quasi propria Spiritui Sancto. Ipse enim est Spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba, Pater; idemque paterni amoris suavitate corda perfundit : Ipse Spiritus, testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.5 Cui rei declarandae opportune cadit ea, quam Angelicus perspexit, similitudo inter utramque Spiritus Sancti operam; quippe per eum ipsum et Christus est in sanctitate conceptus ut esset Filius Dei naturalis, et alii sanctificantur ut sint filii Dei adoptiviI Ita, multo quidem nobilius quam in rerum natura fiat, ab amore oritur spiritualis regeneratio, ab Amore scilicet increato. Huius regenerationis et renovationis initia sunt homini per baptisma: in quo sacramento, spiritu immundo ab anima depulso, illabitur primum Spiritus Sanctus, eamque similem sibi facit: Quod natum est ex Spiritu, spiritus est.1 Uberiusque per sacram confirmationem, ad constantiam et robur christianae vitae, sese dono dat idem Spiritus ; a quo nimirum fuit victoria martyrum et virginum de illecebris corrupte­larum triumphus. Sese, inquimus, dono dat Spiritus Sanctus : Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.9. Ipse enimvero non modo affert nobis divina munera, sed eorumdem est auctor, atque etiam munus ipse est supremum : qui a mutuo Patris Filiique amore procedens, iure habetur et nuncupatur altissimi donum Dei. — Cuius doni natura et vis quo illustrius pateat, revocare oportet ea quae in divinis litteris tradita sacri doctores explicaverunt, Deum videlicet adesse rebus omnibus in eisque esse, per potentiam, in quantum omnia eius potestati subduntur; per praesentiam, in quantum omnia nuda sunt et aperta oculis eius; per essentiam, in quantum adest omnibus ut causa essendi.9 At vero in homine est Deus non tantummodo ut in rebus, sed eo amplius cognoscitur ab ipso et diligitur ; quum vel duce natura bonum sponte amemus, cupiamus, conquiramus. Praeterea Deus ex gratia insidet animae iustae tamquam in templo, modo penitus intimo et singulari; ex quo etiam sequitur ea necessitudo caritatis, qua Deo adhaeret anima coniunctissime, plus quam amico amicus possit benevolenti maxime et dilecto, eoque plene suaviterque fruitur. 1 Eph. IV. 8. — 2 S. Aug. de Trin. 1. IV, c. 20. — 3 S. Cyr. alex. Thesaur. 1. V. c. 5. — 4 Eph. II, 3 — 5 Rom. VIII, 15, 16. — 6 S. Th. 3-a. q XXXII, a. 1. — 7 Ioann. Ill, 7. — 8 Rom. V, 5. — 9 S. Th. l a, q. VIII, a. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom