Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
56 Sancto, et: Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est.1 Idque merito adscribitur ei qui Patris et Filii est caritas; quum hoc magnum pietatis Sacramentum2 sit a summa Dei erga homines caritate profatum, prout Ioannes commonet: Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret.3 Accedit quod natura humana evecta inde sit ad coniunctionem personalem cum Verbo: quae dignitas non ullis quidem data est eius promeritis, sed ex integra plane gratia, proptereaque ex munere veluti proprio Spiritus Sancti. Ad rem apposite Augustinus: Iste modus, inquit, quo est natus Christus de Spiritu Sancto, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso primo exordio naturae suae quo esse coepit. Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem., ut idem ipse esset Filius Dei, qui Filius hominis, et Filius hominis qui Filius Deil Divini autem Spiritus opera non solum conceptio Christi effecta est, sed eius quoque sanctificatio animae, quae unctio in sacris libris nominatur:5 atque adeo omnis eius actio praesente Spiritu peragebatur,® praecipueque sacrificium sui : Per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deoi — Ista qui perpenderit, nihil erit ei mirum quod charismata omnia almi Spiritus in animam Christi afflu- erint. Namque in ipso copia insedit gratiae singulariter plena, quanto maximo videlicet modo atque efficacitate haberi possit ; in ipso omnes sapientiae scientiaeque thesauri, gratiae gratis datae virtutes, donaque omnino omnia quae tum Isaiae oraculis nun- ciata.8 tum significata sunt admirabili ea columba ad Iordanem, quum eas aquas suo Christus baptismate ad sacramentum novum consecravit. Quo loco illa eiusdem Augustini recte conveniunt: Absurdissimum est dicere quod Christus, quum iam triginta esset annorum accepit Spiritum Sanctum, sed venit ad baptismum, sicut sine peccato, ita non sine Spiritu Sancto. Tunc ergo, scilicet in baptismate, corpus suum, idest Ecclesiam, praefigurari dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum Sanctum,9 Itaque Spiritus Sancti et praesentia conspicua super Christum et virtute intima in anima eius, duplex eiusdem Spiritus praesignificatur missio, ea nimirum quae in Ecclesia manifesto patet, et ea, quae in animis iustorum secreto illapsu exercetur. Ecclesia, quae iam concepta, ex latere ipso secundi Adami, velut in cruce dormientis, orta erat, sese in lucem hominum insigni modo primitus dedit die celeberrima Pentecostes. Ipsáque die beneficia sua Spiritus Sanctus in mystico Christi corpore prodere coepit, ea mira effusione quam Ioel propheta iampridem viderat,10 nam Paraclitus sedit super Apostolos ut novae coronae spiritualis per linguas igneas imponerentur capiti illorum.1 11 Tum vero Apostoli de monte descenderunt, ut Chrysosto- mus scribit, non tabidas lapideas in manibus portantes, sicut Moyses, sed Spiritum in mente circumferentes, et thesaurum quemdam ac fontem dogmatum et charismatum e fundent es.Vi — Ita plane eveniebat illud extremum Christi ad Apostolos suos promissum de Spiritu Sancto mittendo, qui doctrinae, ipso afflante, traditae completurus ipse esset et quodammodo obsignaturus depositum : Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.13 Hic enim qui Spiritus est veritatis, utpote simul a Patre, qui verum aeternum est, simul a Filio, qui veritas est substantialis, procedeus, haurit ab utroque una 1 Matth. I, 18, 20. — 2 I. Tim. Ill, 16. — 3 III. 16. - 4 Enchir. c. XXXX — S. Th. 3 a, q. XXXII. a. 1. — 5 Actor. X, 38. — 0 S. Basil, de Sp. S. c. XVI. — 7 Hebr. IX, 14. — 8 IV, 1; 2, 3. — 9 De Trin. 1 XV. c. 20. — 10 II, 28, 29. — 11 Cyr. hierosol. catech. 17. — 12 In Matth, hon. I, — II Cor. Ill, 3. — 13 Ioann. XVI, 12, 13.