Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
55 qui Virgini Deiparae, qui Christo tribuitur, is demum in Trinitatem ipsam redundat et desinit. In praecationibus quae uni Personae adhibentur, item de ceteris mentio est; in forma supplicationum, singulis quidam Personis seursum invocatis, communis earum invocatio subiicitur; psalmis hymnisque idem omnibus praeconium accedit in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum; benedictiones, ritus, sacramenta comitatur aut conficit sanctae imploratio Trinitatis. Atque haec ipsa iampridem Apostolus praemonuerat in ea sententia: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula:* inde significans Personarum trinitatem, hinc unitatem affirmans naturae, quae quum una eademque singulis sit Personis, ideo singulis, tamquam uni eidemque Deo, aeterna aeque maiestatis gloria debetur. Quod testimonium edisserens Augustinus, Non confuse, inquit, accipiendum est quod ait Apostolus, ex ipso et per ipsum et in ipso; ex ipso dicens propter Patrem, per ipsum propter Filium, in ipso propter Spiritum Sanctum.2 — Aptissimeque Ecclesia, ea Divinitatis opera in quibus potentia excellit, tribuere Patri, ea in quibus excellit sapientia, tribuere Filio, ea in quibus excellit amor, Spiritui Sancto tribuere consuevit. Non quod perfectiones cunctae atque opera extrinsecus edita Personis divinis communia non sint: sunt enim indivisa opera Trinitatis, sicut et indivisa est Trinitatis essentia,3 quia, uti tres Personae divinae inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operantur :4 verum quod ex comparatione quadam et propemodum affinitate quae inter opera ipsa et Personarum proprietates intercedit, ea alteri potius quam alteris addicuntur sive, ut aiunt, appropriantur : Sicut similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa, utimur ad manifestationem divinarum Personarum, ita et essentialibus attributis; et haec manifestatio Personarum per essentialia attributa appropriatio dicitur.5 Hoc modo Pater qui est principium totius Deitatis,6 idem causa est effectrix universitatis rerum et Incarnationis Verbi et sanctificationis animorum, ex ipso sunt omnia; ex ipso, propter Patrem. Filius autem, Verbum Imago Dei, idem est causa exemplaris unde res omnes formam et pulchritudinem, ordinem et concentum imitantur ; qui extitit nobis via, veritas, vita, hominis cum Deo reconciliator, per ipsum sunt omnia; per ipsum, propter Filium. Spiritus vero Sanctus idem est omnium rerum causa ultima, eo quia sicut in fine suo voluntas lateque omnia conquiescunt, non aliter ille, qui divina bonitas est ac Patris ipsa Filiique inter se caritas, arcana ea opera de salute homimum sempiterna, impulsione quadam valida suavique complet et perficit, in ipso sunt omnia; in ipso, propter Spiritum Sanctum. Rite igitur inviolateque custodito religionis studio, toti debito Trinitatis beatissimae, quod magis magisque in christiano populo aequum est inculcari, ad virtutem Spiritus Sancti exponendam oratio Nostra convertitur. — Ac princepio respici oportet ad Christum, conditorem Ecclesiae et nostri generis Redemptorem. Sane in operibus Dei externis illud eximie praestat Incarnati Verbi mysterium, in quo divinarum perfectionum sic enitet lux ut quidquam supra ne cogitari quidem possit, et quo aliud nullum humanae naturae esse poterat salutarius. Hoc igitur tantum opus, etsi totius Trinitatis fuit, attamen Spiritui Sancto tamquam proprium adscribitur: ita ut de Virgine sic Evangelia commemorent: Inventa est in utero habens de Spiritu 1 1 Kom. XI, 36. — 2 De Trin. 1. VI, c. 10. 1. 1. c. 6. — 3 S. Aug. de Trin. 1. 1, c. 4 et 5. — 4 S. Aug. ib. — 5 S. Th. la, q. XXXIX, a. 7. — 6 S. Aug. de Trin. 1. IX, e. 20. 10*