Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XV.

Morientis huius anni lux ultima, auspicato propediem reditura, singularem prorsus eamque sanctam undique afferet gentibus orbis terrarum catholicis laetitiam, ex inde conceptam, quod Beatissimus Pater, gloriosissime regnans Pontifex Maximus, habenas Ecclesiae sapientissime moderans Leo P. P. XIII., hac ipsa die annos ante sexaginta sacerdotio initiatus, sacris ad aram primum operatus sit. Sane non usitato modo eius rei causa nos omnes gestire atque sensus intimae gratulationis aperire decet, qua faustitatem huius eventus prosequimur. Propriis siquidem haud sine admiratione cernimus oculis vim coelestis beneficii, qua summa Dei sospitatoris benignitas tantam Beatissimo nostri omnium Patri mortalis aevi usuram concessit, ut venerabilis senecio, non obstante corpusculi debilitate et provecta aetate, Ecclesiae bono et utilitati pro fidelium salute dies noctesque advigilet, mente vegetus et corpore sanus, modo adhuc superstes sit. Hanc igitur Romani Pontificis aetatem ad omnium stuporem tantopere provectam pignus velut atque testimonium coelestis praesidii interpretantes, renovemus nostram hac occasione oblata in Sedem Apostolicam, veritatis arcem, observantiam, officia item amoris studiique erga Beatissimum Patrem, laboriose de universa Ecclesia sollicitum, recentioribus semper et luculentioribus testimoniis confirmemus, ut ita omnibus nota fiat voluntatum consensio, pateat- que studiorum vicissitudo, quae nos inter et vices Jesu Christi in terris gerentem intercedit, nullis sive rerum sive temporum difficultati­bus dirumpenda. Cum vero solemnia haec, quae pro ultima exeuntis atque prima exorientis anni die indicimus, decet insigniora facere, sequentia hac occasione in tota nostra archidioecesi observanda mandamus : Nr. 7891. Solemnia sacer­dotii natalis sexagesimi Bea­tissimi Patris Leonis P. P. XIII. indicun­tur. iS*

Next

/
Oldalképek
Tartalom