Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XV.

1. Moriente die 31 Decembris gratiarum solemnia solito ac alias prae­scripto ritu fiant ubique, attamen orationi pro gratiarum actione, quae Hymnum Ambrosianum sequitur, addatur sub diversa conclusione illa pro Papa et Rege apostolico; 2. intonato hymno „ Te Deum“ per spatium mediae horae pulsentur omnes, quas ecclesia habet, campanae, quod tamen in civitatibus non prius fiat, quam dignioris ecclesiae campanae insonuerint; 3. 1-a Januarii accomodato sermone edoceantur fideles de Romani Ponti­ficis recurrentibus solemniis, incitenturque ad preces ferventius pro eo fundendas; 4. eadem die omnes celebrantes in missis privatis tantum addant sub diversa conclusione orationi festi collectam pro Papa; 5. item post Sacrum principale, solemniori, quo fieri potuerit ritu, cele­brandum, decantetur hymnus Ambrosianus, quo incepto et ad finem usque deducto, pulsentur omnes campanae atque orationi convenienti sub unica conclusione addatur collecta pro Papa; 6. in cultu pomeridiano coram exposito Eucharistiae Sacramento reci­tetur (loco Litaniarum) Rosarium B. M. V. (5 decades) ad intentionem Beatissimi Patris et addatur in fine oratio iam satis nota ad Magnam Hungarorum Dominam. Denique volumus ut mandati huius nostri tenor curiatis fidelibus per parochos 26 currentis ex ambone promulgetur. Quod superest Venerabiles Fratres! fausta quaeque Vobis atque felicia ominantes, precamur iacentem in praesepio Christum Servatorem, ut in sacris Natalis sui solemnibus coelestium munerum ubertate Vos affatim repleat et labo­ribus flatu semper secundo adspiret. Budapestini, 24 Decembris 1897. Claudius m. p. Card. AEppus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom