Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

98 orationem 'porrigimus sanctis Angelis et hominibus, non ut per eos Deus nostras petiti­ones cognoscat, sed ut eorum precibus et meritis orationes nostrae sortiantur effectum. Et ideo dicitur Apoc. VIII. 4, quod ascendit fumus incensorum de orationibus sancto- um de manu Angeli coram DeoI Iam quis omnium, potquot beatorum iucoluut sedes, audeat cum augusta Dei Matre in certamen demerendae gratiae venire ? Ecquis in Verbo aeterno clarius intuetur, quibus augustiis premamur, quibus rebus indigeamus ? Cui maius arbitrium permissum est permovendi Numinis ? Quis materne pietatis sen­sibus aequari cum ipsa queat ? Id scilicet causae est cur beatos quidem caelites non eadem ratione precemur ac Deum, nam a sancta Trinitate petimus ut nostri miseren­tur, ab aliis autem sanctis quibuscumque petimus ut orent pro nobis ;2 implorandae vero Virginis ritus aliquid habeat cum Dei cultu commune, adeo ut Ecclesia his vocibus ipsam compellet, quibus exoratur Deus: Peccatorum miserere. Rem igitur optimam praestant sodales a sacro Rosario, tot salutationes et Mariales preces quasi serta ro­sarum contexentes. Tanta enim Mariae est magnitudo, tanta, qua apud Deum pollet, gratia, ut qui opis egens non ad illam confugiat, is optet nullo alarum remigio volare. Alia etiam Sodalitatis, de qua loquimur, laus est, nec praetereunda silentio. Quoties enim Marialis recitatione Rosarii salutis nostrae mysteria commentamur, to­ties officia sanctissima, caelesti quondam Angelorum militiae commissa, similitudine quadam aemulamur. Ea ipsi, suo quaeque tempore mysteria revelarunt, eorum fuere pars magna, iisdem adfuere seduli, vultu modo ad gaudium composito, modo ad do­lorem, modo ad triumphalis gloriae exultationem. Gfabriel ad Virginem mittitur nun­tiatum Verbi aeterni Incarnationem. Bethlemico in antro, Salvatoris in lucem editi gloriam Angeli cantibus prosequuntur. Angelus Iosopho auctor est fugae arripiendae, seque in Aegyptum recipiendi cum puero. Iesum in horto prae moerore sanguine exsudantem Angelus pio alloquio solatur. Eumdem, devicta morte, sepulcro excita­tum, Angeli mulieribus indicant. Evectum ad caelum Angeli referunt atque inde re­versurum praedicant angelicis comitatum catervis, quibus electorum animas admisceat secumque rapiat ad aetherios chorus, super quos exaltata est sancta Dei Genitrix. Piissima igitur Rosarii prece inter sodales utentibus ea maxime convenire possunt, quibus Paulus Apostolus novos Christi asseclas alloquebator: Accessistis ad Sion mon­temet civitatem Dei viventis, lerusalem caelestem, et multorum millium Angelorum fre­quentiam.3 Quid autem divinius quidve suavius, quam contemplari cum Angelis cum iisque precari *? Quanta niti spe liceat atque fiducia, fruituros olim in caelo beatis­sima angelorum societate eos, qui in terris eorum ministerio sese quodammodo addiderunt? His de causis Romani Pontifices eximiis usque praeconiis Marianam huius- modi Sodalitatem extulerunt, in quibus eam Innocentius VII devotissimam Confrater- nitatemf appelat; Pius V affirmat, eiusdem virtute haec consequuta : Coeperunt Christi fideles in alios viros repente mutari, haeresum tenebrae remitti et lux catholicae fidei aperiri f° Sixtus V, attendens quam fuerit haec institutio religioni frugifera, eiusdem se studiosissimum profitetur ; alii denique multi, aut praecipuis eam indulgentiis, iisque uberrimis auxere, aut in peculiarem sui tutelam, dato nomine variisque editis 1 S. th. 2a 2ae, q. RXXXIII, a IV. — 2 Ib. — 8 Heb. XII, 22. — 4 Splendor paternae gloriae, die 26 Febr. 1491. — 5 Consueverunt RR. PP., die 17 Sept. 1569.

Next

/
Oldalképek
Tartalom