Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

51 Vernante iam anno, festis millenaribus solemni ac insolentibus plane dome­sticis laetitiis sancto, mense vero cui Maiores condam, nunc honores tribuere vocabula Mariani, appetente, modicis simul spatiis distant dies, quibus profusis gaudiis exultans Hungária, sacra gratiarum solemnia singulari cultu et festivo apparatu est ubique celebratura. Et profecto haud immerito. Excelsa etenim divini consilii ratio in anna­libus patriae decem saeculorum, numquam non apparuit illustris, imo sole ipso clarior, ita quidem, ut aequum ac iustum omnino sit, solemni hac vice beneficium divinae in primis gratiae et veritatis, quod genti nostrae religio attulit Christiana, devota mente recolere ; pietatis vero et laetitiae omnes sine discrimine terrae patriae filios esse participes. Terram siquidem hanc, quae nos genuit et aluit, quam matrem appel­lamus, coelum hoc, sub quo nati sumus et educati, patrium hoc solum, omnibus carum ac cunctis carissimum, parum profuisset a Divina Providentia accepisse, nisi coelesti opitulante Numine religionis sanctae supervenisset beneficium et fidei Christianae, quam Patres nostri et Maiores amplexi sunt, nos vero posteri eorum — in multis quidem degeneres — hodiedum profitemur. Insuper, si patriae nostrae incolae, ex mortis tenebris et vitae agrestis con­suetudine ad Evangelii lucem civilemque cultum pervenere, id profecto praeter divinae mentis consilium piis Matris Ecclesiae Catholicae fatigiis adscribendum est arduisque veritatis christianae praeconum laboribus, qui solum hoc, vineae Dominicae partem, a protorege s. Stephano plantatam, egregio sudore pariter ac nobili irrigarunt cruore effeceruntque, ut Hungária laetus fieret ager virtutum magnasque daret messes benignus. Quum itaque Ecclesia Catholica „columna et firmamentum veritatis“ posuerit rei nostrae civilis fundamenta, struxerit firmamenta, dederitque ei laeta, quae propriis cernimus oculis, incrementa, commoda item tribuerit multa atque plurima ornamenta, habet profecto cur de felici gratuletur sibi successu ac nobiscum de millenaribus constitutionis festivitatibus laetetur, imo primarias in his sibi vindicet partes obeundis. Oblata perinde solemnitatum celebrandarum occasio, non est nisi Matris Ecclesiae festivus ac magnificus triumphus, salutiferae Crucis autem victoria insignis et superba, cuius mysterium futuris quoque in omnem aeternitatem saeculis sole fulgebit clarius. Procul dubio Hungária hodie non exultaret, magnis populorum vocibus patria haud resultaret, nisi felix suo tempore amplexa esset sacra Christiana et nisi in apice quo­que sacrae coronae protoregis divi Stephani crucis signum fulgeret gloriosum. In hoc unice nos gloriari oportet, in hoc spes nostra ponenda: in hoc solemnes gratiarum actiones et obsecrationes peragendae, ne memoria miriabilium Dei unquam evanescat aut senescat tempore. . VII. Nr. 1847. De millenaribus solemnitatibus celebrandis. 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom