Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

52 Sit itaque omnium concors his festivitatum diebus religionis aeque ac patriae amoris significatio solemnis, bene gnarorum utriusque dilectionem ab uno eodemque dimanare Auctore fidei et Conditore omnium Deo, cuius rugarum expers, sponsa immaculata, Mater sollertissima Ecclesia, fautrix semper exstitit generosae virtutis et lectissimorum omni tempore bonorum effectrix, nihil omnino docens unquam aut praecipiens, quod bono aut incolumitati patriae vel in minimo officeret aut plane consilio bene sano progredienti nationis vitae adversareter: sit una porro omnium ecclesiam et patriam amore prosequentium mens et anima una, ut posteris nostris memoriam nominis simul atque virtutum, emolumenta civitatis spectantium, vestigia relinquamus. Nobili equidem possemus, patrum memorabilia decora custodientes et ante- acta tempora pie meditantes expostulatione conqueri, qui laboramus et onerati sumus, ast quum Christi discipulos animi deceat singularis excelsitas et vigor acerrimus, quem res nulla labefactet, in adiutricis Dei dexterae vi confidentes, ad ss. Cor Jesu amore pariter ac vulnere sauciatum confugimus requiescimusque, expestantes beatam spem, quae non confundit. Interim studeamus de utraque republica, sacra et civili, quae Ecclesia est sancta et Patria dulcissima, orationibus saltem bene mereri et Regem pacificum precibus indesinenter exorare, ut in patriae salutem ac mitioris saeculi auspicium optata nos donet libertate et pace tranquilla, ubi florentior vigeat aequitas et iustitia, quae elevat gentes, et deleatur, quod miseros facit populos, peccatum. (Prov. XIV. 34.) Ut autem ex solemnitatibus domesticis atque ex grata munerum beneficiorumque Dei memoria charitatis mutuae germina atque fructus proveniant in animis solidi ac vere optabiles: religionis nempe, honestatis et christianae vitae, B. Mariae Virginis — quam Magnam Dominam vocamus et Patronam celebramus — praesidium pariter imploremus, per quam Deus ter Optimus Maximus exoratus, dabit profecto secundam ex Alto divini auxilii copiam, ut pessimis opinionum monstris, quibus coeca mentium obscuritas et foeda morum pravitas corruptioque gignitur, devitatis, omnes male sani ad Evangelii redeant sanitatem, ac tandem vitiorum seges arescens, virtus avita magis magisque revirescat ac vigeat, Patria vero pacificis decorata palmis laeta diu florescat et cives, suavissimo nec ulla vi delendo amore patriae animati, sedeant in pulchri­tudine pacis, quam mundus minime, sed Deus dare potest benignus et clemens rore coelesti fovere. Nunc vero ordinem festivum statuentes, praesentium tenore mandamus ut sacra gratiarum solemnia, maxima qua fieri potest religione, pietate ac frequentia peragantur, et quidem : 1. summo mane diei 10. Mai seu Dominicae V. post Pascha, dato consueto ad salutationem angelicam aeris campani signo, interiecta modica pausa, mox omnes ecclesiarum nolae pulsentur per spatium mediae horae in honorem B. M. V. Magnae Dominae ac Regni Patronae ; 2. ante missam conventualem seu parochialem cantetur solemniter hymnus Ambrosianus „ Te Deum Laudamus“, sonantibus interim omnibus ecclesiae campanis et orationi pro gratiarum actione adiiciatur sub secunda conclusione collecta pro Papa et Rege ;

Next

/
Oldalképek
Tartalom