Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

32 praecepto facere, cuicunque sacerdoti approbato confiteatur (Clemens VIII. 22. Dec. 1592. — Lambertini, Instit. XVI. u. 7.) ; verum tamen valde optandum ut peracta alibi confessione Agnum paschalem domi suae sive in ecclesia parocliiali cum cae- teris fidelibus manducent. Quod autem superius Concilium Lateranense IV. diximus decrevisse, Eucharistiam esse sumendam in pascha, id tempus non uno paschatis die est circum­scriptum, sed continetur in Hungária ex usu antiquissimo integris duobus mensibus inde a Dominica III. Quadrag. usque ad Ascensionem Domini inclusive. Itaque sedulo invigilent animarum pastores, an omnes ipsorum fidei con­crediti fideles paschali huic praecepto satisfaciant. Hunc in finem per se ipsos paschalia administrent sacramenta, quod primarium est parochi officium atque menti Matris Ecclesiae maxime congruum. Item iam dudum inductum servatumque morem, nempe impressas typis schedulas peractae confessionis testes, accedentibus ad s. synaxin distribuendi, passim in nonnullis regionibus obsoletum renovent; haec siquidem consuetudo plures habet utilitatis rationes, ac in primis facilius parochus dignoscet, quos et quantos coelesti satiavit in mensa paschali pabulo. Si quos vero huius praecepti ecclesiastici violatores observaverit, pastoris affectu ac zelo in primis privatim eos admoneat, obsecret, increpet, ne tantis se velint privare beneficiis, tantumque sibi afferre perniciem ac s. Ecclesiae, Matri aman- tissimae, quae animarum nonnisi bonum intendit, voluntati resistere. Nunc iam ad vos Ven. Fratres! sermonem convertimus, qui sacramenti poenitentiae estis administri atque dispensatores mysteriorum Dei. Iudicis itaque doctoris et medici agentes in tribunali sacro partes, ea omnia, quae ad munus rite explendum sunt necessaria quaeque hac ex parte didicistis, saepius per annum recolite, probatos ecclesiae auctores ac libros quoque recentiores materiam pertractantes sedula volvite manu, casus vero tum Apostolicae Sedi, tum Nobis reservatos memoria tenete. Quo- tiescunque vero ad audiendas confessiones vocamini, alacri hilarique animo pergatis, nec unquam fastidio affecti videamini. Temporibus autem sacris, diebus praesertim poenitentiae, etiam non vocati, in tribunali sacro exhaereatis, oviculas boni pastoris instar exspectantes in omni patientia et mansuetudine. Ministerium siquidem hoc caritatis ac sollicitudinis studio exequi dehet; duo praesertim perniciosa extrema devi­tantes, nimium nempe rigorem ac nimioperam in absolvendo facilitatem, secundum illud divi Gregorii monitum: „ Sit amor, sed non emolliens: sit zelus, sed non immode­rate saeviens: sit pietas, sed non plus quam expediat, parcens.“ (Regül. Past. Cap. 6.) Si autem quocunque anni tempore sacerdos ad excipiendas fidelium confes­siones paratum sine mora exhibere semet debeat, maxima sit eius promptitudo diebus illis, quibus mysteria nostrae redemptionis et memoria passionis recoluntur, maiori nempe hebdomada ac in primis triduo sacro mortis Domini, necnon tempore „cum pascha nostrum immolatus est Christus.“ Falsitate etenim laborans illa multorum sacerdotum opinio, quae feria VI. Parasceves prohibitas esse putat fidelium confes­siones, sustineri minime potest, neque attendi debet (S. R. C. 17. Dec. 1875. Trica- ricen.); quin imo optandum ut confessarii tota die in tribunali sacro sederent sicque fideles sepulcrum Domini maiori numero visitantes, ad sua peccata confitenda allicerent. Itaque non confessio, sed communio fidelium hac die secundum modernam disciplinam

Next

/
Oldalképek
Tartalom