Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
33 liturgicam est prohibita, quae tamen sabbato s. in Missa aut ea expleta licite peragitur De quo fideles opportune edocendos esse volumus. Sacerdotali insigniti dignitate atque ad confessiones excipiendas adprobati pergite Venerabiles Fratres ! naviter huic incumbere officio, — in quo omnes Christi ministri, qui apostolico claruere spiritu, nullo non tempore insudarunt, — uberrimos ex eo in vinea Domini fructus collecturi et haud minorem a summo animarim Pastore Jesu Christo, mercedem eamque immortalem reportaturi. Spiritum nobis Dominus suae infundat charitatis, ut quos pastores atqui fideles Sacramentis paschalibus mox satiaturus est, sua simul faciat pietate concordes Anhele desiderantes ut perpulchra, quam publici iuris fecimus atque nexe Circularium XXIII. anni superioris recitandam iussimus, p. m. Pauli Esterházy oratio, incipiens „Memento o gloriosa,“ testis quippe tum auctoris undique Mariani, tum Hungarorum in Dei Genitricem filialis devotionis, quo magis a fidelibus nostris adametur, latiusque propagetur eandem orationem motu proprio indulgentiis, quantum in Nobis est, ditandam in Domino decrevimus Itaque utentes facultate S. R. E. Cardinalibus concessa, omnibus utriusque sexus nostrae archidioeceseos Christifidelibus, qui supra fatam orationem corde contrito recitaverint, centum dierum indulgentias ex thesauro Ecclesiae concedimus, semel tantum in die acquirendas et in perpetuum valituras. Quum temporibus nostris abstinentiae lex in solemnioribus duplici praecepto celebrandis festis, aegre admodum et difficulter possit servari atque damno potius animarum quam saluti facile praebeat occasionem, (decr. S. 0. d. d. 5. Dec. 1894.) hinc utentes facultatibus ab Apostolica Sede nobis tributis, tenore praesentium indulgemus, ut quicunque voluerint, proximo festo B. M. V. Anunciatae sacro, die nempe 25 Martii, in feriam IV. incidente, carnibus vesci possint ac valeant. De qua Sedis Apostolicae benignitate fideles Dominica dictum festum praecedente edocendi monendique erunt, dispensationem hanc minime involvere illam super ieiunio, quod etiam cum esu carnium optime servari potest ac debet. Ex oscitantia typographi simul atque revisoris Directorii, omissum est in Lauretanis Litaniis (vide Appendicem pag. 4.) post Ss. Trinitatis invocationem primum B. M. V. encomium. Itaque addendum et legendum: Szentséges szűz Mária. Reliquus textus authenticus est et illi editionis typicae plane conformis. Sua regia apostolica Maiestas sacratissima, resolutione clementissima, die 4 Februarii a. c. emanata, ad meam propositionem ratihabere dignata est gradualem in Metr. Capitulo Strigoniensi promotionem, et quidem : Boltizár Josephi Eppi tit. et Custodis in Cantorem, — Bliimmelhuber Francisci Archidiaconi cathedralis in Custodem, — Szilányi Francisci Archidiaconi Nitrien. in Cathedralem, — Com. Csáky Caroli Can. Mag. in Archidiaconum Nitriensem ; vacans autem stallum magistri Canonici collatum est: Jezsó Michaeli, v. a. diacono et parocho ecclesiae Magyar-Szölgyén. > i 5 1 t Nr. 1222. 1 Oratio Pauli Esterházy i „ Memento o ( gloriosa“ indulgentiis 100 dierum ditatur. 1 i . ‘ Nr. 1223. ■ Dispensatio in abstinentia festo Annuntiationis B. M.V. i Nr. 1224. Error typi in Directorio Ar- chidioecesano. Nr. 1225. Gradualis promotio in Capitulo E. M. S.