Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
147 Ecclesiae cura commissa est. . . Ecce claves regni caelestis accepit, potestas ei ligandi ac solvendi tribuitur, et cura ei totius Ecclesiae et principatus committitur.1 11 Eiusmodi autem principatum, quoniam constitutione ipsa temperationeque Ecclesiae, velut pars praecipua, continetur, videlicet ut principium unitatis ac fundamentum incolumitatis perpetuae, nequaquam cum beato Petro interire, sed recidere in eius successores ex alio in alium oportuit: Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit.2 Quare Pontifices, qui Petro in episcopatu romano succedunt, supremam Ecclesiae potestatem obtinent iure divino. Definimus, sanctam Apostolicam Sedem et Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri, principis Apostolorum, et verum Christi vicarium totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse ; quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur.3 Similiter Concilium Lateranense IV. Romana Ecclesia . . . disponente Domino, super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christifidelium et magistra. Antecesserat consensus antiquitatis, quae episcopos romanos sine ulla dubitatione sic semper observavit et coluit ut beati Petri legitimos successores. Quem vero lateat quot in eamdem rem extent et quam luculenta sanctorum patrum testimonia? Illud valde praeclarum Irenaei qui cum de Ecclesia romana dissereret, ad hanc enim inquit, Ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam.4 Ac Cyprianus itidem de Ecclesia romana affirmat, eam esse Ecclesiae catholicae radicem et matricem,5 Petri Cathedram atque Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est.Cathedram Petri appellat quippe quam insidet Petri successor: Ecclesiam principalem ob principatum Petro ipsi et legitimis successoribus collatum : unde unitas exorta, quia in christiana republica caussa efficiens unitatis est Ecclesia romana. Quare Hieronymus iis verbis Damasum affatur : Cum successore piscatoris et discipulo crucis loquor . . . Beatudini tuae, id est Cathedrae Petri communione consocior. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio.1 Solemne illi est, catholicum hominem ex coniunctione cum romana Petri sede internoscere : Si quis Cathedrae Petri iungitur, meus est.8 Neque absimili ratione Augustinus, palam testatus, in romana Ecclesia semper Apostolicae cathedrae viguisse principatum,9 negat esse catholicum, quicumque a fide romana dissentiat : Non crederis veram fidem tenere catholicam, qui fidem non doces esse servandum romanam.10 Item Cyprianus : Communicare cum Cornelio, hoc est cum catholica Ecclesia communicare.11 Similiter Maximus Abbas hanc verae fidei veraeque communionis notam esse docet, subesse Pontifici romano : Raque si vult haereticus non esse neque audire, non isti aut illi satisfaciat . . . Festinet pro omnibus sedi romanae satisfacere. Hac enim satisfacta, communiter ubique omnes pium hunc et orthodoxum praedicabunt. Nam frustra solummodo loquitur, qui mihi similes suadendos putat, et 1 Epistolarum, lib. V, epist. XX. — 2 S. Leo M sermo III, cap. 3. — 3 Concilium Florentinum. — 4 Contra Haereses, lib. Ill, cap- 3, n. 2. — 5 Epist. XLVIII, ad Cornelium, n. 3. — 6 Epist- LIX. ad eumd., n- 14. — 7 Epist. XV, ad Damasum, n. 2. — 8 Epist. XVI, ad Damasum, n. 2. — 9 Epist- XLIII, n. 7. — 10 Sermo CXX, n- 13. — 11 Epist. LV, n. 1.