Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

148 non satisfacit et implorat sanctissimae romanorum Ecclesiae beatissimum Papam, id est Apostolicam Sedem. Cuius rei caussam rationemque in eo affirmat residere, quod ab ipso incarnato Dei Verbó, sed et omnibus sanctis synodis, secundum sacros canones et terminos, universarum quae in toto terrarum orbe sunt sanctarum Dei Ecclesiarum in omnibus per omnia percepit et habet imperium, auctoritatem et potestatem ligandi et solvendi. Cum hoc enim ligat et solvit, etiam in caelo Verbum, quod caelestibus virtutibus principatur.1 Quod igitur erat in fide Christiana, quod non una gens, aut una aetas, sed aetates omnes, et Oriens pariter atque Occidens agnoscere atque observare con­sueverat, id meminit, nullo contradicente, ad Ephesinam Synodum Philippus pres­byter, a Pontifice legatus: Nulli dubium est, imo saeculis omnibus notum, quod sanctus beatissimusque Petrus, Apostolorum princeps et caput, fideique columna et Ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro lesu Christo, salvatore humani generis ac redemptore, claves regni accepit, solvendique ac ligandi peccata potestas ipsi data est, qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivit et iudicium exercet A Eademque de re in omnium cognitione versatur Concilii Chalcedonensis sententia: Petrus per Leonem . . . loquutus est:9 cui vox Concilii Constantmopolitani III. resonat, tamquam imago : Summus nobiscum concertabat Apostolorum princeps: illius enim imitatorem et Sedis successorem habuimus fautorem . . . charta et atramentum videbatur, et per Agathonem Petrus loquebatur.4 In formula catholicae professionis ab Hormisda conceptis verbis, inéunte saeculo sexto, proposita, cui tum Iustitianus Imperator, tum Epiphanius, Ioannes, et Menna Patriarchae subsripserunt, illud est magna vi senten­tiarum declaratum : Quia non potest Domini nostri lesu Christi praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . . . haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica citra maculam semper est catholica servata religio.3 Nolumus quidem persequi singula: libet tamen formulam fidei meminisse, quam Michael Palaeologus in Concilio Lugdunensi II professus est; Ipsa quoque sancta romana Ecclesia summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinet, quem se ab ipso Domino in beato Petro, Apos­tolorum principe sive vertice, cuius romanus Pontifex est successor, cum potestatis pleni­tudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit. Et sicut prae ceteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent iudicio definiri,6 Si Petri eiusque successorum plena ac summa potestas est, ea tamen esse ne putetur sola. Nam qui Petrum Ecclesiae fundamentum posuit, idem elegit duo­decim . . . quos et apostolos nominavit.7 Quo modo Petri auctoritatem in romano Pontifice perpetuam permanere necesse est, sic Episcopi quod succedunt Apostolis, horum potestatem ordinariam hereditate capiunt ; uti ut intimam Ecclesiae constitutionem ordo episcoporum necessario attingat. Quamquam vero neque plenam neque univer­salem ii, neque summam obtinent auctoritatem, non tamen vicarii romanorum pon­tificum putandi, quia potestatem gerunt sibi propriam, verissimeque populorum, quos regunt, antistites ordinarii dicuntur. Verum quia successor Petri unus est, Apostolorum permulti, censentaneum 1 Defloratio ex Epistola ad Petrum illustrem. — 2 Actio III. — 3 Actio II. — 4 Actio XVIII. — 5 Post Epistolam XXVI, ad omnes Episc. HispaD., 4. n. — 6 Actio IV. — 7 Luc. VI, 13.

Next

/
Oldalképek
Tartalom