Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
146 cum ter a Petro, num se diligeret plus quam ceteri, quaesisset, praecipientis in modum ei, Pasce, ait, agnos meos . . . pasce oves meas.1 Nimirum quotquot essent in ovili suo futuri, omnes illi velut pastori committit: Dominus non dubitat, qui interrogat, non ut disceret, sed ut doceret, quem elevandus in caelum amoris sui nobis velut vicarium relinquebat ... Et ideo quia solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur . . . perfectiores ut perfectior gubernaret,2 Illa vero sunt pastoris officia et partes, gregi se praebere ducem, eumdemque sospitare salubritate pabulorum, prohibendo pericula, cavendo insidias, tutando a vi: brevi, regendo gubernando. Cum igitur Petrus est gregi christianorum pastor impositus, potestatem accepit gubernandi omnes homines, quorum saluti Iesus Christus profuso sanguine prospexerat: Cur sanguinem effudit ? Ut has emeret oves, quas Petro et successoribus eius tradidit.3 Quoniamque immutabilis communione fidei Christianos omnes oportet esse invicem coniunctos, idcirco suarum virtute precum Christus Dominus impetravit Petro, ut in gerenda potestate numquam fide laberetur: Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.1 Eidem praeterea mandavit ut, quoties tempora postularent, ipse impertiret fratribus suis lumen animi et robur: Confirma fratres tuos.b Quem igitur fundamentum Ecclesiae designaret, eumdem esse vult columen fidei: Cui propria auctoritate regnum dabat, huius fidem firmare non poterat, quem cum petram dicit, firmamentum Ecclesiae indicavit?b Hinc ipse Iesus certa quaedam nomina, magnarum indicia rerum, quae sibi potestate sunt propria, voluit esse Petro secum participatione communia,7 nimirum ut ex communione titulorum appareret communio potestatis. Ita ipse, qui lapis est angularis, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,8 Petrum velut lapidem statuit, quo fulta esse Ecclesia deberet. Cum audisset „petra esu praeconio nobilitatus est. Quamquam autem petra est, non ut Christus petra, sed ut Petrus petra. Christus enim essentialiter petra inconcussa; Petrus vero per petram. Nam Iesus dignitates suas largitur, nec exhauritur . . . Sacerdos est, facit sacerdotes . . . petra est, petram facit.9 Rex idem Ecclesiae, qui habet elavem David: qui aperit et nemo claudit: claudit et nemo aperit,19 traditis Petro clavibus, principem christianae reipublicae declaravit. Pariter pastor maximus, qui se ipse pastorem bonum nuncupat,11 agnis atque ovibus suis pastorem Petrum praeposuit : Pasce agnos, pasce oves. Quare Chrysostomus: Eximius erat inter Apostolos, et os discipulorum et coetus illius caput . . . Simul _ostendens ei, oportere deinceps fidere, quasi abolita negatione, fratrum ei praefecturam committit . . . Dicit autem : Si amas me, fratribus praeesto.13 Demum qui confirmat in omni opere et sermone bono,12 mandavit Petro ut confirmaret fratres suos. Iure igitur Leo Magnus: De toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocatione et omnibus Apostolis, cunctisque Ecclesiae patribus praeponatur: ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus.11 Itemque Gregorius magnus ad Imperatorem Mauritium Augustum : Cunctis evangélium scientibus liquet, quod voce dominica sancto et omnium Apostolorum Petro principi apostolo totius 1 loan. XXI, 16 — 17. — 2 S. Ambrosius, Exposit. w» Evang. secundum Lucam, lib. X, nn. 175—176. — 3 S. Ioannes Chrysostomus, De Sacerdotio, lib. 2. — 4 Luc. XXII, 82. — 6 Ib. — 6 S. Ambrosius, De Fide, lib. IV, n. 56. — 7 S- Leo M. sermo IV, cap. 2. — 8 Ephes. II, 21. — 9 Horn. de Poenitentia, n. 4 in appendice opp. S. Basilii. — 10 Apoc. III, 7. — 11 loan. X, 11. — 12 Horn. LXXXVIII. in loan. n. 1. — 13 II. Thessalon. II, 16. — 14 Sermo IV, cap 2-