Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
142 iis veritatibus potest cuiquam fas esse respuere, quin se det hoc ipso praecipitem in apertam haeresim? quin, seiunctus ab Ecclesia, doctrinam christianam una complexione repudiet universam? Ea quippe est natura fidei, ut nihil tam repugnet quam ista credere, illa reficere. Fidem enim Ecclesia profitetur esse virtutem supernaturalem, qua Dei adiuvante et aspirante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest.1 Si quid igitur traditum a Deo liqueat fuisse, nec tamen creditur, nihil omnino fide divina creditur. Quod enim Iacobus Apostolus de delicto iudicat in genere morum, idem de opinionis errore in genere fidei iudicandum: Quicumque . . . offendat . . . in uno, factus est omnium reus:2 imo de opinionis errore, multo magis. Omnis enim violata lex minus proprie de eo dicitur qui unum peccavit, propterea quod maiestatem Dei legum latoris sprevisse, non nisi interpretanda voluntate, videri potest. Contra is, qui veritatibus divinitus acceptis vel uno in capite dissentiat, verissime fidem exuit funditus, quippe qui Deum, quatenus summa veritas est et proprium motívum fidei, recusat vereri: In multis mecum, in paucis non mecum: sed in his paucis, in quibus non mecum, non eis prosunt multa, in quibus mecum} Ac sane merito: qui enim sumunt de doctrina Christiana, quod malunt, ii iudicio suo nituntur, non fide iidemque minime in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi} sibimetipsis verius obtemperant, quam Deo: Qui in Evangelio quod vultis, creditis; quod vultis, non creditis, vobis potius quam Evangelio creditis.5 Quocirca nihil Patres in Concilio Vaticano condidere novi, sed institutum divinum, veterem atque constantem Ecclesiae doctrinam, ipsamque fidei naturam sequuti sunt, cum illud decrevere: Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive solemni iudicio, sive ordinario et universali magisterio tamquam divinitus revelata proponuntur} Itaque cum appareat, omnino in Ecclesia sua velle Deum unitatem fidei, compertumque sit cuiusmodi eam esse, et quo principio tuendam ipse iusserit, liceat Nobis, quotquot sunt qui non animum induxerint aures veritati claudere, iis Augustini verbis affari: Cum igitur tantum auxilium Dei, tantum profectum fructumque videamus, dubitabimus nos eius Ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab apostolica Sede per successiones episcoporum, frustra haereticis circumlatrantibus, et partim plebis ipsius iudicio, partim Conciliorum gravitate, partim etiam miracidorum maiestate damnatis, culmen auctoritatis obtinuitf Cui nolle primas dare, vel summae profecto impietatis est, vel praecipitis arrogantiae ... Et si unaquaeque disciplina, quamquam vilis et facilis, ut percipi possit, doctorem aut magistrum requirit; quid temerariae superbiae plenius, quam divinorum sacramentorum libros et ab interpretibus suis nolle cognoscere, et incognitos velle damnareV Hoc igitur sine ulla dubitatione est officium Ecclesiae, christianam doctrinam tueri eamque propagare integram atque incorruptam. Sed nequamquam in isto sunt omnia: imo ne finis quidem, cuius caussa est Ecclesia instituta, officio isto concludi1 Cone. Vat. sess. Ill, cap. 3. — 2 II, 10. — 8 S. Augustinus, in Psal. LIV, n. 19. — 4 II. Corinth. X, 5. X, 5. — 6 S- Augustinus, lib. XVII. Contra Faustum Manichaetim, cap. 3. — 6 Sess. Ill, cap. 3. — 7 De Utilitate Credendi, cap. XVII, n. 35.