Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

143 túr. Quandoquidem, ut Iesus Christus pro salute humani generis se ipse devovit, atque huc, quae docuisset quaeque praecepisset, omnia retulit, sic iussit Ecclesiam quaerere in veritate doctrinae, quo homines cum sanctos efficeret, tum salvos. — Verum tanti magnitudinem atque excellentiam propositi consequi sola fides nullo modo potest : adhiberi necesse est cum Dei cultum iustum ac pium, qui maxime sacrificio divino et sacramentorum communicatione continetur, tum etiam sanctitatem legum ac disci­plinae. — Ista igitur omnia inesse in Ecclesia oportet, quippe quae Servatoris munia in aevum persequitur: religionem, quam in ea velut incorporari ille voluit, mortalium generi omni ex parte absolutam sola praestat: itemque ea, quae ex ordinario provi­dentiae consilio sunt instrumenta salutis, sola suppeditat. At vero quo modo doctrina caelestis nunquam fuit privatorum arbitrio ingeniove permissa, sed principio a Iesu tradita, deinceps ei separatim, de quo dictum est, commendata magisterio : sic etiam non singulis e populo cbristiano, verum delectis quibusdam data divinitus facultas est perficiendi atque administrandi divina mysteria, una cum regendi gubernandique potestate. Neque enim nisi ad Apostolos legitimosque eorum successores ea pertinent a Iesu Christo dicta : Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium . . . baptizantes eos . . . Hoc facite in meam com­memorationem . . . Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Similique ratione non nisi Apostolis, quique eis iure successissent, mandavit ut pascerent,, hoc est cum potestate regerent universitatem Christianorum, quos hoc ipso eis subesse debere atque obtemperare est consequens. Quae quidem officia apostoliéi muneris omnia generatim Pauli sententia complectitur: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.1 Quapropter mortales Iesus Christus, quotquot essent, et quotquot essent futuri, universos advocavit, ut ducem se eumdemque servatorem sequerentur, non tantum seorsum singuli, sed etiam consociati atque invicem re animisque iuncti, ut ex multitudine populus existeret iure sociatus; fidei, finis, rerum ad finem idonearum communione unus, uni eidemque sxxbiectus potestati. Quo ipse facto principia naturae, quae in hominibus societatem sponte gignunt, perfectionem naturae consentaneam adepturis, omnia in Ecclesia posuit, nimirum ut in ea, quotquot filii Dei esse adoptione volunt, perfectionem dignitati suae congruentem assequi et retinere ad salutem possent. Ecclesia igitur, id quod alias attigimus, dux hominibus est ad caelestia, eidemque hoc est munus assignatum a Deo ut de iis, quae religionem attingunt, videat ipsa et statuat, et rem christianam libere expediteque iudicio suo administret. Quocirca Ecclesiam aut non recte norunt aut inique criminantur qui eam insimulant, velle se in civitatum rationes inferre, aut in iura potentatus invadere. Imo Deus perfecit, ut Ecclesia esset omnium societatum longe praestantissima : nam quod petit ipsa tan- quam finem, tanto nobilius est quam quod ceterae petunt societates, quanto natura gratia divina, rebusque caducis immortalia sunt praestabiliora bona. — Ergo Ecclesia societas est ortu divina: fine, rebusque fini proxime admoventibus, supernaturalis : quod vero coalescit hominibus, humana communitas est. Ideoque in sacris litteris passim videmus vocabulis societatis perfectae nuncupatam. Nominatur enim non modo Domus Dei, civitas supra montem posita, quo convenire gentes omnes necesse est: 1 Corinth. XV, 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom