Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

138 sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te.1 Tantae autem inter homines ac tam absolutae concordiae necessarium fundamentum est convenientia coniunctioque mentium : ex quo conspiratio voluntatum atque agendorum similitudo natura gignitur. Quamobrem, pro sui divinitate consilii, unitatem fidei in Ecclesia sua iussit esse : quae quidem virtus primum est in vinculis iis quae hominem iungunt Deo, et inde nomen fideles accepimus. Unus Dominus, una fides, unum baptisma :3 videlicet sicut unus Dominus, et baptisma unum, ita omnium Christianorum, qui ubique sunt, unam esse fidem oportet. Itaque Paulus Apostolus christianos, ut idem sentiant omnes, effugiantque opinionum dissidia non rogat tantum, sed flagitat ac plane obsecrat: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri lesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : satis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.s Quae loca sane non indigent interprete: satis enim per se loquuntur ipsa. Ceteroqui unam esse fidem debere, qui se profitentur christianos, vulgo assentiuntur. Illud potius maximii momenti ac prorsus necessarium, in quo multi errore falluntur, internoscere quae sit istius species et forma unitatis. Quod ipsum, ut supra fecimus in caussa simili, non opinatione aut coniectura est, sed scientia rei gestae iudicandum : quae­rendo scilicet statuendoque qualem in fide unitatem Iesus Christus esse praeceperit. Iesu Christi doctrina caelestis, tametsi magnam partem consignata litteris afflatu divino, colligare tamen mentes, permissa hominum ingenio, ipsa non poterat. Erat enim proclive factu ut in varias incideret atque inter se differentes interpreta­tiones : idque non modo propter ipsius vim ac mysteria, doctrinae, sed etiam propter humani ingenii varietatem, et perturbationem in studia contraria abeuntium cupidi­tatum. Ex differentia interpretandi dissimilitudines sentiendi necessitate nascuntur: hinc controversiae, dissidia, contentiones, qualia incumbere in Ecclesiam ipsa vidit proxima originibus aetas. De haereticis illud scribit Irenaeus: Scripturas quidem con­fitentur, interpretationes vero convertunt.'1 Atque Augustinus : Neque enim natae sunt haereses et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia t animas et in profundum prae­cipitantia, nisi dum scripturae bonae intelliguntur non beneP Ad coniugandas igitur mentes, ad efficiendam tuendamque concordiam sententiarum, ut ut extarent divinae litterae, omnino erat alio quodam principio opus. Id exigit divina sapientia : neque enim Deus unam esse fidem velle potuit, nisi conservandae unitatis rationem quam­dam idoneam providisset : quod et sacrae litterae perspicue, ut mox dicturi sumus, significant. Certe infinita Dei potentia nulli est vincta vel adstricta rei, omniaque sibi habet obnoxie, velut instrumenta, parentia. De isto igitur principio externo, dis­piciendum, quodnam ex omnibus, quae essent in potestate sua, Christus optarit. Quam ob rem oportet christiani nominis revocare cogitatione primordia. Divinis testata litteris, eademque vulgo cognita commemoramus. Iesus Christus divinitatem divinamque legationem suam miraculorum virtute comprobat : erudire verbo multitudinem ad caelestia insistit, omninoque iubet ut sibi fides docenti adiungatur, hinc praemiis illinc poenis propositis sempiternis: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.6 Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent.7 Si autem facio (opera), et si mihi non vultis credere, operibus 1 Ib. 21. — 2 Ephes. IV, 5. — 8 I. Corinth. I, 10. — 4 Lib. III. cap.. 12, n. 12. — 5 In Evang. loan. XVIII, cap. 5, n. 1. — 6 loan. X, 37. — 7 loan. XV, 24.

Next

/
Oldalképek
Tartalom