Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

139 credite.* Quaecumque praecipit, eadem omnia auctoritate praecipit : iu exigendo mentis assensu nihil excipit, nihil secernit. Eorum igitur qui Iesum audissent, si adipisci salutem vellent, officium fuit non modo doctrinam eius accipere universe, sed tota mente assentiri singulis rebus, quas ipse tradidisset: illud enim repugnat, fidem vel una in re non adhiberi Deo. Maturo in caelum reditu, qua ipse potestate missus a Patre fuerat, eadem mittit Apostolos, quos spargere ac disseminare iubet doctrinam suam : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes . . . Docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis."2 Salvos fore, qui Apostolis paruissent, qui non paruissent, interituros : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.3 Cumque illud sit providentiae Dei maxime congruens, ut muneri praesertim magno atque excellenti praeficiat neminem, quin pariter sup­peditet unde liceat rite defungi, idcirco Iesus Christus missurum se ad discipulos suos Spiritum veritatis pollicitus est, eumque in ipsis perpetuo mansurum: Si autem abiero, mittam eum (Paraclitum) ad vos . . . Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.4 Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis5 . . . Ille testimonium perhibebit de me : et vos testimonium perhibebitis.l! Hinc doctrinam Apostolorum religiose accipi sancteque servari perinde imperat ac suam: Qui vos audit, me audit: qui vos spernit, me spernit.7 Quam obrem legati Apostoli a Iesu Christo sunt non secus ac ipse legatus a Patre : Sicut misit me Pater, et ego mitto vos :8 propterea quemadmodum dicto audientes Christo esse Apostolos ac discipulos oportuit, ita pariter fidem adhibere Apostolis debuerant, quoscumque ipsi ex mandato divino docuissent. Ergo Apostolorum vel unum repudiare doctrinae praeceptum plane non plus licuit, quam de ipsius Christi doctrina reiecisse quicquam. — Sane Apostolorum vox, illapso in eos Spiritu sancto, quam latissime insonuit. Quacumque vestigium posuissent, perhibent se ab ipso Iesu legatos. Per quem (Iesum Christum) accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius:9 divinamque eorum legationem passim Deus per prodigia in aperto ponit: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.10 Quem vero sermonem? eum utique, qui id omne comprehenderet, quod ipsi ex magistro didicissent: palam enim aperteque testantur, nihil se eorum posse, quae viderant quaeque audierant, non loqui. Sed, quod alio loco diximus, non erat eiusmodi munus apostolicum, ut aut cum personis Apostolorum interire posset, aut cum tempore labi, quippe quod et publicum esset et saluti generis humani institutum. Apostolis enim mandavit Iesus Christus ut praedicarent evangélium omni creaturae, et portarent nomen ipsius coram gentibus et regibus, et ut sibi testes essent usque ad ultimum terrae. Atque in tanti per­functione muneris adfore se pollicitus eis est, idque non ad aliquot vel annos vel aetates, sed in omne tempus, usque ad consummationem saeculi. Quam ad rem Hiero­nymus : Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros et se numquam a credentibus recessurum.11 Quae • 1 loan. X, 38. — 2 Matth. XXVIII, 18—19—20. — 3 Marc. XVI, 16. — 4 loan. XVI, 7—13. — 5 loan. XIV, 16-17. — 8 loan. XV, 26-27- — 7 Luc. X, 16. — 8 loan. XX, 21. — 9 Kom. I, 5. — 10 Marc. XVI, 20. — 11 In Matth, lib. IV. cap. 28, v. 20.

Next

/
Oldalképek
Tartalom