Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

10 Videte caeterum Ven. Fratres hortamur cum gentium Apostolo, ministerium quod accepistis in Domino, ut illud expleatis. (Coloss. 4. 17.) Itaque caritatis indutos visceribus, numquam vos pigeat visitare infirmos, confortare pusillanimes, calamitosos, aliosque omnes vel egestate vel quovis incommodo pressos iuvare. Maxima item vigilantia in vinea Domini excubias agite diebus hisce nostris, ne quis aper de silva, et singularis ferus (Ps. 79. 14.) in ovile irrepat, ovesque vestras mactet et perdat. Nullus labor, nulla molestia ab incoepto vos unquam deterreat, imo vero pergite, prout laudabiliter facitis, praelia Domini dimicare, viriliter agere, „exspe­ctantes beatam spem“ (Tit. 2. 13.) et „immarcescibilem gloriae coronam“ (I. Petri 5. 4.) Et quoniam nihil est „quod alios magis ad pietatem, et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita, et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt“ (Cone. Trid. sess. XXII. c. 1. de ref.) : exemplum vestrum seu vita vestra sit, viva sine intermissione verbi divini praedicatio; illius semper triti memores: verba movent, exempla trahunt. Estote „exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate“ (I. Tim. 4. 13.) ut vosmet ipsos, eosque omnes, qui vos auscultant atque oculos in vos coniiciunt, salvos facere possitis. Servate omnia Dei mandata, eaque servanda docete ; diligite in primis Deum ex toto corde, proximos vero omnes sicut vos ipsos; „mutuam habentes charitatem, quae operit multitudinem peccatorum“ (I. Petri 4. 8.) Paternae denique voluntatis significationem accipite Venerabiles Fratres ! archipraesulaeam benedictionem, amoris et dilectionis testem, quae auspex sit omnium operum bonorum, sine quibus fides mortua est. (Jacob. 2. 26.) Ipsa Virgo Virginum, Magna Domina Hungarorum, intercedat pro nobis ad Domi­num, ut pietate simus concordes, id ipsum secundum Christum sapientes. (Phil. 3. 16.) Nr. 741. Dispensatio in lege abstinen­tiae diebus ieiuniorum et sabbatis per annum. Beatissimus Pater, Smus D. N. Leo div. prov. P. P. XIII. in audientia feria V. die 23 Ianuarii a. c. R. P. D. Adsessori Sacri Officii impertita, audita prius libelli mei supplicis relatione benigne annuit, ut indulta, quae alias impertitus sum, hoc quoque anno concedere valeam, donec aliter per Sacram Sedem provideatur. Contrariis quibuscunque non obstantibus. Itaque: 1. Dies ieiunii CUIil abstinentia et unica ad satietatem refectione erunt: a) feriae IV. et VI Quadragesimae, Quatuor Temporum et Adventus : b) triduum sacrum ante Pascha Resurrectionis; c) vigiliae quinque, scilicet: Nativitatis Domini, Pentecostes, S. S. A. A. Petri et Pauli, Assumtionis B. M. V. — ac denique 0. 0. Sanctorum. 2. Dies ieiunii sine abstinentia ernnt omnes reliquae feriae Quadragesimae et Sabbatha Quat. Temp, (necnon Quadrag.) in quibus fideles (clerici et laici) carnibus vesci possunt non tantum pro prandio verum et collatiuncula vespertina. 3. Dies abstinentiae, in quibus a carnibus nonnisi abstinendum est, erunt omnes feriae VI. per annum. Quod autem ad abstinentiam diebus Sabbathi per annum ex consuetudine obligantem attinet, edoceatur populus hoc quoque anno liberum esse, ex dispensatione Apostolica d. d. 2. Dec. 1890. carnibus vesci ac excepta feria VI. Parasceves, quam­cunque pinguedinem, condimenti instar ciborum adhibere.

Next

/
Oldalképek
Tartalom