Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
11 Observationes, (confer, deer. gen. S. 0. d. d. 5. Dec. 1894. — Cire. a. sup. p. 35.) a) Itinerantes quocunque modo, ab abstinentia dispensatos esse declaro. b) Negotiantes, atque mercaturam exercentes occasione nundinarum, necnon ad easdem confluentes populos, in lege abstinentiae dispenso. c) Omnes denique, propriam mensam non habentes, sed in tabernis seu diversoriis civitatum atque oppidorum victum sumentes, dispenso in lege abstinentiae — dummodo tabernas non in fraudem legis visitent — ita quidem, ut, excepta feria VI. Parasceves et vigilia Nativitatis Domini, omnibus aliis diebus, quae apponuntur comedere possint. Pari ex ratione dispensatos esse iubeo omnes tabernarios et caupones, eo- rumque filiosfamilias ac famulos, item servos ancillasque aqud familias acath. famulantes. d) Peculiares omnino sunt, prouti experientia docet, circumstantiae in quibus fideles iurisdictioni meae subiecti, incolae metropoleos Budapest vivunt, et ideo officium ac ratio sollicitudinis pastoralis urget, ut, prae oculis habitis tot tantisque periculosis circumstantiis, uberiorem adhuc dispensationis gratiam in eorum favorem concedere satagam, declaremque esum carnium illis esse permissum omnibus ieiuniorum diebus, exceptis tantum : feria IV. Cinerum, feriis VI. Quadrag. Quatuor Temporum et Adventus, — item exceptis tribus ultimis diebus hebdomadae maioris, necnon vigiliis Nativitatis Domini S. S. A. A. Petri et Pauli, atque Assumtionis B. M. V. e) Hoc eodem modo observabunt disciplinam ieiunii et abstinentiae clerici quoque, saeculares item ac regulares nec non moniales, nisi in eorum regulis, aliud expresse aut contrarium disponatur. Quae omnia per extensum Dominica Quinquagesimae ex s. suggestu promulganda, (videsis Cire. Adioec. a. 1894. pag. 6. 7.) facta mentione specialis huius gratiae apostolicae. Dispensatio pro metropoli Budapest. Celebrato die 20 Januarii a. c. me praeside consistorio- de pluribus maioris momenti negotiis deliberatum ac inter caetera decisum : 1. ° praebendas Adalbertini ad duodenarium numerum esse restringendas, quem ipsa fati instituti statuta defigunt, nec esse tamdiu conferendam duodecimam, quam suborta ex diminutione censuum falcidia ex integro resarcita fuerit; 2. ° censum per centenos florenos solvendum ad secura reddenda contra incendii damna aedificia, penes fundum archidioecesanum devalvandum et abhinc nonnisi 40 xros esse solvendos. — Quod bisce omnibus, quorum interest, significantur. Nr. 499. Decisio consistorii de praebendis Adalbertini et censu solvendo penes fundum assecurationi s dioecesanum. JMarich Augustino a munere, quod gerebat, vicearchidiaconi districtus Dré- gelypalánk ob causas graves relevato, eidem suffectus est Tretter Mathias parochus ecclesiae Drégelypalánk, utraque autem beneficii parochialis Nagyoroszi administratio, in temporibus simul atque spiritualibus, concredita est Vadász Georgio. Buchta Josephus nominatus cooperator in Zsitva-Thaszár. Pro vacantibus beneficiis parochialibus Kirva, Óhaj et Sissó, rite complendis, concursus usque 15 Martii duraturus publicatur. Nr. 823. Mutationes in statu personali Cleri. Nr. 742. Concursus pro parochiis Kirva, Óhaj et Sissó.