Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

107 Beatissime Pater ! Stephanus Maria Alphonsus Sonnois, Archiepiscopus Cameracensis, ad Sedes Sanctitatis Tuae devotissime provolutus, quae sequuntur humiliter exponit. Titius medicus cum ad praegnantem graviter decumbentem vocabatur, passim animadvertebat, lethalis morbi causam aliam non subesse praeter ipsam praegnationem, hoc est, foetus in utero praesentiam. Una igitur, ut matrem a certa atque imminente morte salvaret, praesto ipsi erat via, procurandi scilicet abortum seu foetus ejectionem. Viam hanc ipse consueto inibat modo adhibitis tamen mediis et operationibus, per se atque immediate non quidem ad id tendentibus, ut in materno sinu foetum occi­derent, sed solummodo, ut vivus, si fieri posset, ad lucem ederetur; quamvis proxime moriturus, utpote qui immaturus omnino adhuc esset. Iamvero lectis, quae die 19. Augusti 1889 sancta sedes ad Cameracensem archiepiscopum rescripsit: „tuto doceri non posse, licitam esse quamcunque operatio­nem directe occisivam foetus, etiamsi hoc necessarium foret ad matrem salvandam“ dubius haeret Titius circa licentiam operationum chirurgicarum, quibus non raro ipse abortum hucusque procurabat, ut praegnantes graviter aegrotantes salvaret. Quare, ut conscientiae suae consulat, supplex Titius petit, utrum enuntiatas operationes in repetitis dictis circumstantiis instaurare tuto possit. Feria IV. die 24. Jidii 1895. In Congr. gener. S. R. et Univ. Inquisitionis proposita suprascripta instantia. Em. ac Rev. Domini Cardinales in rebus fidei et morum inquisitores generales, prae- habito Rev. D. Consultorum voto, respondendum decreverunt: Negative, juxta alia Decreta diei scilice 28. Maji 1884 et 19. Augusti 1888. Sequenti vero feria V. diei 25. Julii, in audientia R. G. P. Assessori imper­tita Ssmus Dominus N. relatam Sibi Em. Patrum resolutionem adprobavit. L. f S. J. MAGNONI, S. R. et Univ. Inqu. Not. In examine prosynodali die 5 et 6 Maii celebrato sex sacerdotes archidioe- cesani approbationem reportarunt: Aschenbrenner Josephus cooperator in Szomor, — Ballon Josephus cooperator in N.-Tapolcsány, — Buzna Alexander administrator in Pusztavogyerád, — Knöpfler Paulus administrator in Nagymodró, — Stefanovics Felix, administrator in Turóluka, — Zahrádka Franciscus convers. anabaptistarum curatus in Nagylévárd. — Schmidt Franciscus autem cooperator ad s. Elisabeth in Budapest VII. per commissionem examinatorum professor religionis est adprobatus. Pro vacanti per translationem parochia rite complenda concursum usque' 15 Junii duraturum publico. URBIS ET ORBIS. Ut magis devotio erga Dei Deiparam semper Virginem in fidelium cordibus incrementum suscipiat, praesertim vero per efficacissimam sanctissimi Rosarii pre-1 cationem, in qua mysteria quoque nostrae reparationis recoluntur, SSmus D. N. Pius Nr. 2239. Oraculum Congr. S. Officii de abortu medi­cinali. Nr. 2234. Approbati in prosynodali examine. Nr. 2235. Concursus pro beneficio Nahács. Nr. 2259. Indulgentiae pro recitatione rosarii.

Next

/
Oldalképek
Tartalom